GMH/ÍNDICE A-Z

B 18

1442, xullo, 21. Florencia.
O papa Uxío IV (1431-1447) comisiona ó mestrescola de Ourense para unir á Mesa Capitular da Catedral de Mondoñedo a metade dos froitos de Viloalle e os préstamos de Ambroza e San Pedro de Mor.
A, perg., que conserva restos do cordón do que pendeu o selo de chumbo, de 385 x 560 mm. Letra semigótica.
Ref.: flórez, vol. xviii, pp. 196-197.

Eugenius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio scolastico ecclesie auriensis salutem et apostolicam benedictionem. In eminentis dignitatis specula licet inmeritis constituti uotis gerimus et tenemur quod per nostre prouidencie ministerium / ecclesie presertim cathedrales necnon in illis diuinis obsequiis mancipate persone prout earum singulis expedire cognouimus super suis ingruentibus indigentiis et incommodis prouisionis accomode suscipiant releuamen. Dudum siquidem omnia / prestimonia ceteraque beneficia ecclesiastica tunc apud Sedem apostolicam uacantia et in antea uacatura collationi et dispositioni nostre reseruauimus decernentes ex tunc irritum et inane si secus super hiis a quoquam quauis autoritate scienter uel / ignoranter contingeret attemptari. Cum itaque postmodum quoddam perpetuum simplex sine cura dimidium beneficium nuncupatum inde Villaoalle ac vnum inde Ambroça et aliud prestimonia in sancti Petri de Moor do Valledoyro mindoniensis / diocesis parrochialibus ecclesiis per liberam resignationem dilecti filii Petri Arie de Vaamonde de illis que tunc obtinebat per dilectum filium Fernandum Sancii de Cuenca clericum conchensem procuratorem suum ad hoc ab eo spe/tialiter constitutum in manibus nostris sponte factam et per Nos admissam apud Sedem ipsam uacauerint et uacent ad presens nullusque de illis preter Nos hac uice disponere potuerit siue possit reseruatione et decreto obsistenti/bus supradictis et sicut exhibita Nobis nuper pro parte dilectorum filiorum decani et capituli ecclesie mindoniensis petitio continebat fructus redditus et prouentus mense capitularis eiusdem ecclesie mindoniensis /adeo tenues et exiles existant quod ex illis cononici persone ac alii beneficiati in ipsa ecclesia pro tempore existentes decenter substentari nequeant quodque si beneficium et prestimonia predicta eidem mense unirentur annecterentur ac incor/porarentur et que etiam dictus Petrus qui ut asserit archcidiaconus de Viuero in eadem ecclesia mindoniensi existit exilitatem et tenuitatem huiusmodi attendens ad effectum unionis eiusdem ut prefertur resignauit per hoc ca/nonici persone et beneficiati predicti subleuamen reportarent ac commodius illorum necessitatibus et indigentiis subueniri posset pro parte decani et capituli predictorum asserentium quod beneficii octo et inde Ambroça septem / ac in sancti Petri ecclesiis ipsis prestimoniorum eorumdem sex librarum turonensium paruorum fructus redditus et prouentus secundum communem extimationem ualorem annuum non excedunt Nobis fuit humiliter supplicatum ut beneficium / et prestimonia predicta dicte mense propterea unire annectere et incorporare de benegnitate apostolica dignaremur. Nos igitur qui de premissis certam notitiam non habemus huiusmodi suplicationibus inclinati discretioni tue per / apostolica scripta mandamus quatinus de predictis omnibus et singulis ac eorum circunstantiis uniuersis auctoritate nostra te diligenter informes et si per informationem huiusmodi ea reppereris fore uera super quibus tuam conscientiam / oneramus beneficium et prestimonia predicta siue premisso siue aliis quibusuis modis aut aliorum quorumcunque personis uel per similem dicti Petri seu alicuius alterius de illis in romana curia uel extra eam etiam coram / notario publico et testibus sponte factam resignationem uacent etiam si tanto tempore uacauerunt quod eorum collatio iuxta lateranensis statuta concilii ad sedem predictam legitime deuoluta ipsaque beneficium et presti/monia dispositioni apostolice spetialiter aut alias generaliter reseruata existant et super eis inter aliquos lis cuius statum presentibus haberi uolumus pro expresso pendeat indecisa dummodo eorum dispositio ad nos hac uice pertineat cum omnibus iuribus et pertinentiis suis dicte mense cuius fructus redditus et prouentus septingentarum librarum turonensium similium secundum extimationem predictam ualorem anuum ut ipsi decanus et capi/tulum etiam asserunt non excedunt eadem autoritate in perpetuum unias incorpores et annectas ita quod liceat ex tunc decano et capitulo prefatis per se uel alium seu alios corporalem beneficii ac prestimoniorum iuriumque et / pertinentiarum predictorum possessionem auctoritate propria libere apprehendere ac huiusmodi illorum fructus redditus et prouentus in suos ac dicte mense usus utilitatem conuertere ac perpetuo retinere diocesani loci et cuius/cunque alterius licentia super hoc minime requisita non obstantibus pie memorie Bonifacii papae viii predecessoris nostri et aliis constitutionibus apostolicis necnon statutis et consuetudinibus dicte ecclesie mindoniensis iuramen/to confirmatione apostolica uel quacunque firmitate alia roboratis contrariis quibuscunque aut si aliqui super prouisionibus sibi faciendis de prestimoniis et houiusmodi spetiales uel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus / generales dicte Sedis uel legatorum cuius litteras impetrarint etiam si per eas ad inhibitionem reseruationem et decretum uel alias quomodolibet sit processum quas quidem litteras et processus habitos per easdem ac que/cunque inde secuta quo ad beneficium et prestimonia unienda huiusmodi uolumus non extendi sed nullum per hoc eis que ad assecutionem prestimoniorum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari et quibuslibet aliis / priuilegiis indulgentiis ac litteris apostolicis generalibus uel spetialibus quoruncunque tenorum existant per que presentibus non expresa uel totaliter non inserta effectus earum impediri ualeat quomodolibet uel differri / et de quibus quorunque totis tenoribus de uerbo ad uerbum habenda sit in nostris litteris mentio spetialis prouiso quod beneficium et prestimonia predicta debitis propterea non fraudentur obsequiis sed illarum debite / supportentur onera consueta Nos enim prout est irritum decernimus et inane si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter attemptatum forsan est hactenus uel im posterum / contigerit attemptari. Datum Florentie anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo duodecimo kalendas augusti pontificatus nostri anno duodecimo.
D. de Callio. Per A. de Racaniro.

(Reverso):
M.xxxiiii. Anexaçon do papa Eugenio iiii dos prestamos de Ambroça et Mor et Vilaoalle.