GMH/ÍNDICE A-Z

131
1123/ 04 / 24

Odario Vimarici e a súa familia, inxenuan a Pelaio Petriz e á súa descendencia, coa única obriga de facer no día de San Pedro unha ofrenda segundo fora a súa capacidade.

TC, fol. 50r.

Ed. por HINOJOSA, E. de, Documentos para la historia de las instituciones de León y Castilla (s. X-XIII), Madrid, 1919, doc. XXXII, 50-51.

In Dei nomine. Ego Odario Vimarici una cum filiis meis et uxor mea Velasquida Pelaiz, tibi Pelagio Petriz in Domino Deo eternam salutem amen. Incertum viteque tempus quod mortale ducimur cursu quia nec initium temporis nascendi scimus nec finem huius seculi scire valemus quam ab hac luce migraturi sumus. Hec est ut aliquid de mercede faciamus ut ante Deum veniam delictorum nostrorum consequi mereamur, admonente nos illa propheta Ysayas intonuit dicens, Dissolve colligationes inpietatis solve fasciculos deprimentis dimitte eos qui confracti sunt liberos et omnes bonus eorum disrumpere. Ob deinde ego Oduario Vimarizi una cum uxore mea et filiis meis tibi liberto nostro Pelagio Petriz et filiis tuis ad eo ingenuamus te in capite tuo ut sis ingenuus ab omni nexu et fece male, sis limpidissimus et ad aula ingenuitatis tue transfer statum tuum ubi volueris, nullique omni patrocinio reddas obsequium nisi soli Deo aut cui tu volueris reddere. Ita ubi volueris ab hac die iendi manendi laremque fovendi vitam tuam ubi perducere volueris liberam in Dei nomine abeas potestatem. Et ut pro die sancti Petri patrono nostro cereum et oblationem in domo Domini offeras quantum tua potentia fuerit. Et qui hoc factum nostrum infringere temptaverit tam nos quam propinquis vel extranei pariat statum tuum duplatum, et insuper auri libras binas vel ternas, et hoc factum nostrum maneat semper stabilitum, et ille insuper sit maledictus usque in VIIª generatione et cum Iuda Domini traditore abeat partem in eterna dampnatione.

Facta series ingenuitatis Era M C LXI et quotum VIIIº kalendas Magii.