GMH/ÍNDICE A-Z

326
995/ 12 / 18
Arias e a súa muller Riquilo véndenlle ó prepósito Cresconio a metade dunha viña en Bobadela.
TC, fol. 125r.
In Dei nomine. Ego Arias una cum uxori mee Riquilo hac vobis domnus Cresconius preposito. Ideo placuit nobis bone pacis et volumtas ut venderemus vobis iamdictis sicut et vendimus vinea nostra propria que habuimus in villa de Bovadella in locum predictum circa vestra hereditate iusta illa fonte. Vendo vobis de ipsa quomodo iacet conclusa in omne ideo de mea ratione medietate integra cum suos frcutuarios et cum omne sua prestantia medietate integra per ubi vobis delimidavimus et coram testis adsignavimus pro que accepimus de vos precio in panem et vino modios XII que nobis bene complacuit vos dedistis et nos presentes accipimus. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendo venero et nos in concilio non poteurimus auctorgare post parte vestra, tunc licito habeatis adprehendere de nos ipsa vinea duplada aut quantum ad vos fuerit meliorata et vos perpetim abituri.

Facta cartula vendicionis XV Kalendas Ianuarii, Era MXXXIII.

Arias et uxori sue in hanc carta vendicionis manus nostras (signum).

Qui presentes fuerunt: Viliulfo presbiter. Daniel presbiter. Astrario ts. Constanzo ts.

Busiano presbiter qui notuit.