GMH/ÍNDICE A-Z

277
1208/01/30.

Urraca Pérez véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa parte na igrexa de S. Xulián de Bastavales por trinta soldos.

B.- Tombo, f. 90v.

Carta de Orraca Petri de ecclesia de Bastauales.

In Dei nomine. Ego Orraca Petri et omnis uox mea vobis abbas Sancti Iusti monasterii cum uestro conuentu omnique uoci uestre in Deo salutem, amen. Placuit mihi per bona pacis et mea fuit uoluntas ut facerem uobis kartam uendicionis de meo quinione quod habeo de parte de ablo meo Munio Fol in terra de Amaia in ipsa ecclesia Sancti Iuliani de Bastauales. Do uobis pro remedio anime mee et uendo pro solidos XXX uobis, et est ipsum quinionem quod ego uobis uendo Va de Va de una septima cum suas directuras quantum conuenit ad ipsam ecclesiam qui ego habui de parte matris mee Maior Muniz quod nobis et uobis satis complacuit, et de precio apud uos non remansit in debitum; a modo habeatis uos et omnis uocibus uestris per cuncta secula. Et si aliquis homo de mea parte uel de extranea ad irrumpendum uenerit uel uenero pariat istum quinionem duplatum uel triplatum et insuper pariat solidos LXa; et carta ista semper stet in robore.

Facta carta uendicionis in era Ia CCa XLa VIa et quotum III kalendas februarii.

Ego iamdicta in hac carta manus meas.

Q. p. f.: Fernandus Didaci pro prior, conf. Pelagius Didaci, presbiter, conf. Petrus Petri, miles, conf. Laurencius, scutarius, conf. Petrus Ordoniz, conf.

Francus, diaconus, qui notuit per mandatum Martini Condi et presbiter.