GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

318
1010/ 11 / 28
Sesina véndelle ó abade Aloito a metade da súa herdade en Bobadela.
TC, fol. 123r.
In Dei nomine. Ego Sesina vobis domno Aluito abbati. Placuit nobis bone pacis et prona nostra voluntate ut faceremus vobis domno Aluito abbate sicut iam diximus cartula vendicionis sicut et facimus de hereditate mea propria quem abeo in villa de Buvadela iuxta rivulo Sorice, damus vobis de ipsa hereditate medietate integra ubi illa potueritis invenire omnia quanto ibi ad prestandum est istra illa mazanaria perale de illa fronte, et istra illa mazanaria eira vimenale, et accepimus de vos proinde precio in panis et vino modios X et in lenzos modios IIIIor in quem nobis bene complacuit, vos dedistis et nos accepimus et de ipso precio apud nos est completum, ita ut de odie die vel tempore seia de nostro iure abrasa et in vestro confirmata, habeatis vos et omnis post hereditas vestras. Si quis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendo venerit vel venerimus et que in concilio post parte vestra non auctorgaverimus tunc pariemus vobis ipsa hereditate duplata vel quanto a vos fuerit meliorata vobis perpetim abitura.

Facta cartula vendicionis IIIIª kalendas Decembres. Era XLVIII post Millesima.

Sesina in hac cartula vendicionis manus roboravimus.

Qui presentes fuerunt: Toderedo ts. Kegido ts. Vegido ts. Maior ts. Fredenando ts.