GMH/ÍNDICE A-Z

337
1026/ 01 / 16
Vimaredo entrégalle ó abade Aloito unha viña en Bobadela como pago por un renovo debido ao mosteiro de Celanova.
TC, fol. 127v.

Ed. por GARCIA DE VALDEAVELLANO, L., "El renovo", op. cit., doc. X, 440.

In Dei nomine. Ego Vimaredo vobis domno nostro domno Aloitto abba in Domino Deo eternam salutem amen. Placuit mihi bone pacis et volumtas ut facerem vobis domno Aloito abba cartulam vendicionis sicut et facimus de vinea nostra propria quam habeo in villa de Buvadella prope rivulo Sorice in loco predicto super domus qui fuit de frater Martinus et habet iacentia inter vineas de Velastre et alio pedazo de vinea in ipso logare levat se de vinea de Amalilli et fer in vinea de eclesia. Damus vobis ipsas vineas firmiter ad perhabendum pro vestro renovo que vobis abuimus a dare modios V de vino, proinde concedimus vobis ipsas vineas pro ipso renovo, ita ut de hodie die et tempore abrasa de nostro iure et in vestro seiat tradita vel confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo qui contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendo venerimus, et in concilio post parte vestra non auctorgaverimus tunc pariemus vobis ipsas vineas duplatas vel quantum ad vos fuerint melioratas et vobis perpetim habituri.

Facta cartula vendicionis XVIIº Kalendas Februarias, Era MLXIIII.

Vimaredo in hanc cartula vendicionis manus nostras roboravimus.

Qui presentes fuerunt: Nausti ts. Frogia ts. Vimaredo ts. Frogia Potenciz ts. Toderedo ts.