GMH/ÍNDICE A-Z

571
981/ 04 / 22
Anulfo Guandilaz e os seus fillos véndenlle ós frades de Celanova un agro no lugar de Linares, na villa de Cexo.
TC, fol. 195v.
DE CEGIO.

In Dei nomine. Ego Anulfo Guandilaz una cum filiis meis, hac vobis fratribus monasterii Cellenove in Domino Deo eternam salutem amen. Obinde placuit nobis accessit bone pacis volumtas, nullius quoque gentis imperio neque suadentis articulo sed propria mihi accessit volumtas ut venderemus vobis sicuti et vendo agrum meum quem habeo in villa quod vocitant Cegio, qui est subtus monte Leporario discurrente rivulo Eires. Et est ipso agro in loco predicto ubi dicent Llinares, super domus Nunella, seminatura quartarios VIII pro que accepi ego de vos precio vacca placibile triigo modio Iº, ervelias quartarios II et de ipso precio apud vos nichil remansit. Ita ut de hodie die et tempore de iuri meo sit ipso agro abraso et in vestro permaneat firmiter tradito atque confirmato. Et si aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venerimus de progenie mee que ego post parti vestre non auctorgavero vel devindicavero, pariem vobis tam precio quam et terra omnia duplato et vobis perpetim habituri.

Facta cartula vendicionis Xº kalendas Mai. Era MªXVIIIIª.

Anulfo Guandilaz in hanc cartula vendicionis cum filiis meis manus (signum).

Testis: Nausti. Arias. Gunterigo. Sanbati.