GMH/ÍNDICE A-Z

443
1096/ 09 / 27
Os vigairos do abade Pedro, os frades Sendino e Pelaio, preséntanse ante o conde de Lemos Froila Didaz, polas débedas que os irmáns Gontrode e Iermias Gudesteiz teñen co mosteiro. Tras celebrarse o xuízo os citados debedores saldan a débeda entregándolle a Celanova a súa herdade de santa Baia de Trasulfi.
TC, fols. 152r. - 152v.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti qui est Trinitas in unitate et unitas in Trinitate perfectam regnantens in secula seculorum amen. Vobis omnibus qui audituri vel lecturi estis subtus ordinatum agnitionis digesta et scriptura ad confirmandum eo quod tempore domnissimi Adefonsus principis, Fredenandi regis filius, obtinente comite Froila Didaz viligatum Lemaus, venerunt suos vicarios de ille abbas domni Petri continente / cathedra monasterii Cellenove nominibus frater Sendinus et Pelagius ante illum comite superius nominati cum suis assertionibus de suo ganato et renovos de monasterii sancta Eolalia sub uno vino modios CLX tritico modios XI inter centeno et milio modios XXX sicut in suis scripturis resonat contra Gunterote Gudesteiz et frater eius Iermias Gudesteiz. Dum ab utrique partibus agitarentur assertionibus, elegerunt iudices et nobiles qui ibi erant ut dedissent de parte monasterii et de ille abba suo testimonio et iurassent ipse renovo sicut lex gotorum de rebus ecclesie promulgata denimticit relatio, sic namque hactum est. Obinde ego Gonterote vobis vigarios monasterii Cellenove et abba domni Petri agnitionem placiti vobis in concilio facio de hereditate meam propriam quam habeo de fratris mei Iermias et de meo comparato que ego comparavi de Munioni Eikani pro meo precio legitimo et frater meis emivit illas duas tercias de illa hereditate pro suo precio legitimo de Munnio Eikani et uxor sua Valamira et de Petro Eikaz et uxor sua Adosinda et hic a Precario presbiter et de Sontrilli et de gens quomodo sunt super illa hereditate pario vobis illa pro vestro renovo integra per suis terminis et locis antiquis per ubique illa potueritis invenire et insuper uno bove obtimo. Et habet iacentia ipsa hereditate in loco predicto Trasulfi discurrente rivulo Serpentina, vocabulo ecclesie sancte Eolalie, ita ut de hodie die seiat illa hereditate abstersa de iuri meo et in vestro dominio tradita atque confirmata post parte monasterii Cellenove. Ut si illa inquietare vel repetere temptaverit tam nos quam de gens nostra propinquis vel extraneis quisquis ille fuerit, pariet post vocem ecclesie sancte duplam quod invaserit simplum sicut lex sancta denuntiat et hec factum nostrum numquam sit violatum sed plenam habeat firmitatem in seculum seculi.

Ego Gunterote in hanc cartula manu mea roboavi (signum).

Facta kartula V kalendas Octubris. Era MCXXXIIII.

Etiam illa tercia de Pelagio Goganiz que Gunterote comparavit sic ea ibi concedo ab integro.

Alvaro Ciprianiz cfr. Munnio Alvaroni cfr. Nunno Veremudiz cfr. Sancio Quintilaz cfr.

Sisnando ts. Petro ts. Pelagius ts.

Munnius notuit.