GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Documentos do arquivo da catedral de Ourense (1289-1399)

21
1296, decembro, 29

venda

María Iáñez, filla do miles Xoán Arias, véndelle ao bispo don Pedro a súa parte dun casal en San Xoán de Ourantes por 600 soldos.

 

ACOu, Bispo e Dignidades, 24

(ed. M. B. Vaquero Díaz / F. J. Pérez Rodríguez, Colección documental del archivo de la Catedral de Ourense, II, 552-553, doc. 699)

 

In nomine domini. Notum sit omnibus presentibus et futuris per hoc scriptum perpetuo valiturum quod ego Maria Iohanis filia quondam Johanis Arie militis de Freyxeedo vendo domino Petro episcopo auriense omnique voci sue firmiter in perpetuum concedo totam partem meam casalis Sancti Johanis de Ourantes quod stat in loco que vocatur Gemeos, quam in ipso habeo ex parte patris mei iam dicti ad montem et ad fontem cum omnibus iuribus, directuris et pertinentiis suis quia nichil inde ad opus mei retineo, et est de decima deo et libera ab omni alio inpedimento. Vendo sibi predictam partem meam et ius que in eo habeo pro dc solidos monete alfonsine alborum ad ii denarios pro i solido, quod ipse et omnis vox eius habeat eam ex nunc in antea iure hereditario imperpetuum possidendam et de ea faciat secundum sibi placuerit libere in pace quia quicquid iuris, dominii, possessionis, proprietatis in eo habeo a me aufero et in suam transfero potestatem et obligo me et concedo senper eum et vocem suam cum dicta parte deffendere ad directum per me et per omnia bona mea tam habita quam habenda, quia profiteor me iam totum precium pro ea ab illo plenarie recepisse in pecunia numerata. Si quis igitur ex parte mea vel aliunde hanc meam vendicionem infringere intemptaverit indignationem et iram dei omnipotentis incurrat et eidem domino vel vox sue dictam hereditatem in dupplum restituat et parti regie in penam c morabitinos persolvat, carta nichilominus in suo robore permanente. Facta carta Aurie, iiii kalendas januari, in era mª cccª xxxª iiiiª. Regnante domino Fernando. Velascus Petri prelatus Sancti Martini de Alungis, Gundisalvus Petri miles de Ourantes, Marchus Laurencii de Cabanelis, Johanes Arie \testes/.

Et ego Johanes Martini publicus notarius auriensis qui interfui et scripsi et signum meum apposui in testimonium veritatis (talis).

(signum)

[reverso]          Carta da capela d’Ourantes.