GMH/ÍNDICE A-Z

173
922/ 08 / 19
O confeso Atán, cum collatione fratrum Sancte Marie, doálle ó bispo Rosendo a metade das súas terras que o documento delimita.
TC, fol. 61r.
Christus. In Dei nomine. Ego Atan confessor una cum collatione fratrum Sancte Marie vobis domno Rudesindo episcopo. Placuit nobis bone pacis voluntas ut faceremus vobis kartulam donationis sicut et fecimus de medietate de terras quas habemus per nostros auctores sive per kartas ipsam medietatem ab integro per ubi eas nobis dederunt et adsignaverunt, id est locum predictum Villare, territorio Ramo, predicto loco ubi dicunt Vistremiri et Latre de illo circa villa que vocitant Mazanaria, per ubi illas dilimitaverunt per terminos antiquos, et deirado de Medalos per arrogium qui discurrit de monasterio Sancti Cosme, et inde per pinna que dicitur Burgaria et per archam, et deinde in omano qui discurrit de Verduzedo, et ubi ipse omano in alio omano intrat, donamus vobis atque concedimus ipsam medietatem integram, sive in villare de Molas per ipsos terminos qui determinant inter homines de Borrani, et usque in arbore de Fratrino usque Maurale de rege, et per fontanum ubi sunt conbarros de fratres Pinne, et deinde in omano ad cellario fratres sancti Adriani, seu et ipsas terras cultas non incultas, montes, fontes, pratis, pascuis, paludibus, arbores, petras, accessu vel recessu, omnia quantum in ipsas villas ad prestandum hominis est. Ut de odie die et tempore ipsa medietas de nostro iure abrasa et in vestro iure seat concessa vel confirmata. Si aliquis contra hanc kartulam donationis ad irrumpendum venerit vel venerimus, inferamus vel inferat post nostre pusque vestre parti ipsa que in kartula resonant duplatum vel quantum ad vos fuerit melioratum, et vobis perpetim.

Facta kartula donationis XIIII kalendas Setembras. Era D CCCC LX.

Atan confesus cum fratribus Sancte Marie in hanc kartulam donationis manus (signum) fecit.

Qui presentes fuerunt: Sunila presbiter ts. Horosius presbiter ts. Didacus presbiter ts. Principio diaconus ts.