GMH/ÍNDICE A-Z

233
886/ 04 / 13
Argemiro e outros fan unha carta de incomuniación ó rei Alfonso III e á súa muller a raiña Ximena, pola que lles entregan varias villae no territorio de Lemos xunto coacuarta parte dos servos que alí habitan.
TC, fol. 84r.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos I, op. cit., doc. 1, 264-265.

Christus. In Dei nomine, vobis nostros dominos Adefonso regi et Exemena regina. Nos id est Argemirus, Silo, Aloytus, Petrus, Kindulfus et Froila, qui sumus nepti et pronepti Aloytus. Placuit nobis expontanea voluntate nostre, ut faceremus vobis sicut et facimus kartulam incomuniationis vel donationis. Donamus vobis villas dicunt, Salzeto, Villa Plana, Dominici. Et sunt ipsas villas territorio Lemaos, secus rivulo Laure. Damus vobis ipsas villas ab integro sive et IIIIª portione in ipsos servos qui ibidem sunt abitaturi, qui sunt de casata Gundivere et Marine, quod in presentia nostra per iuditium conquisimus. Omnes ipsas villas cum domos et vineas, pumares, terras cultas vel incultas, mulina, salta, vel cum omnibus suis per terminos antiquos usque in Laure. Ita ut ex presenti die vel tempore de nostro iure abrasa et in vestro iure vel dominio omnia sint concessa, et quicquid exinde facere vel iudicare volueritis sit vobis a Deo et a nobis concessa potestas. Si quis quod fieri minime credimus aliquis ex nobis contra partem domnicam pro id intendere presumpserit, inferat vel inferamus partem nostram partique vestre, quod hic superius taxatum est, duplatum et vos perpetim abituri.

Facta kartula donationis vel incommuniationis die ipsos ydus Aprilis. Era D CCCC XX IIII.

Argemirus a me facta. Siloane a me facta. Aloyto a me facta. Petrus a me facta. Kindulfus a me facta. Froila a me facta. Giloira a me facta.

Notitia testium qui presentes fuerunt, id est: Iusto abbas. Olcarius presbiter. Iulianus diaconus. Iensericus presbiter. Placinus diaconus. Ansuri diaconus. Ermegildus. Sereniani Bettoti. Didacus presbiter. Pasandus.