GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

avi diligenter explevi secundum editum priorum catholicorum qui regulam monasticam

separador

s eius una cum abbatem nostrum vitam gloriosam petimus a Domino, et cum ipso abbate

separador

paravi ego villam in ripa Minei, territorio Bubalo, infernis sub deganea de Cotario

separador

Aurea cum domni adminiculo et Dei adiutorio hedificavi ibidem cortem minis bonam, e

separador

diacentias per earum suburbanis in arbitrio vestro et per gloriosam sanctissimam se

separador

alia hereditate quam eis dedimus in Cutario et bovem unum in modios X, inter cibari

separador

a, bovem unum, sirgo modios VIII, quartarios II. Item dedit nobis ibidem Eleiro et

separador

cibaria et in vino modios XX, II quartarios. Item vendidit nobis ibidem Elario sua

separador

a vinea que iacet iuxta casam de tio Elario VIª integra cum suas arbores et de illo

separador

vit ipse Guirigo ipsum Osevio pro adiutorio pro quo fecerat eum pariante iniuste, e

separador

acta fuit. Et sunt illas cartas in cartario maiore. Alia villa quam vocitant Ripell

separador

abuit eam comparatam de Senta et de Oduario Vermudiz et de Cersano, et iacet ipsas

separador

as ubi abitavit Kederigo et Lalla, Cersario et Maria dederunt vobis ipsam hereditat

separador

e frater Ranemiro pro Menendo vino sestarios LXVIII, et proinde dedit ipse Menendo

separador

vineas nimis bonas que fuerunt de Baltario presbiter, proque pariavit pro eo vino

separador

sestarios XX IIII quartarios, abuit ad dare hereditatem de Arias in

separador

a et bona. Et sunt illas kartas in cartario maiore. Alia villa in Bauratanes quam n

separador

a villa in Laonia quam nobis dedit Gregorio et uxor sua Trudilli, de omnia que habu

separador

o qua dedimus illis in pretio vino sestarios XXVI. In Ablucinus hereditas quam nobi

separador

Mansuara et suos germanos Placidia, Osorio, Gontina, Onorigo, dederunt nobis ibide

separador

acceperunt vaccas duas, linteos V quartarios II cibaria et vino in solidos IIII et

separador

in pretium de meo renovo tritico quartario I, centeno quartario VI, milio modio VI

separador

ro renovo vino modios XV, tritico quartarios III, centeno modio I, que illi et nobi

separador

mni temeritate tornetur ad monasterium priorem Cellenovensis, ubi ille et nos sub i

separador

mperio divino requiescimus humatos, qualiter e

180
1010/ / 01
Cresconio testa tódolos bens que foi reunindo ó longo da súa vida ó mosteiro de Celanova.
TC, fols. 63r.-65v.

In nomine Patris et Filli videlicet et Spiritus sancti. Ego Cresconius confessus, advenit mihi ut iuxta quod gotorum sancit auctoritas ut homini filio\s\ non habenti de rem illam quod voluerit faciat. Etenim ego cum esem ad primevo temporis adolescenti\s\ nutritus et creatus sum in manus sanctissimi patris et sumum pontificis nostri cum omni cautela nominando domni Rudesindi episcopi, creavit et nutrivit nos in omni spetici bene quod iustum est, et quod regulariter de sanctorum patres auctoritas docet. Nunc enim in omni ilius ordinatione et obedientia in cenobio foris et intus et deganeis semper quod iussum habeo accepi favente Deo qui consequens est in omni bono nominatis meis, sed benedictione ilius in quoavi diligenter explevi secundum editum priorum catholicorum qui regulam monasticam tenentes, ipse enim iamfatus domno nostro sacerdos et episcopo in eius prosperitate et incolumitate posuit vobis iugum grave et spiritalis pater qui nos regeret in cunctis, et foveret in maximis ut predestinati cum eo vita degentes monastica et animas nostras liberaret a malis. In isto ipse prius domnus noster et sumus sacerdos Rudesindus episcopus dedit se una nobiscum in manus nutritoris sui et a prima infantia perfectus bonus et insignis apertis abbas et domnus filium illius spiritalem Manillanem confessus. In hec omnia resolvente per annos circulos ipse domus noster et episcope diem clausit extremum. Nos enim servos et fratres eius una cum abbatem nostrum vitam gloriosam petimus a Domino, et cum ipso abbate nostro monagare decore perfruimur; et qui illum abscultaverit et monita eius tenuerit mortem non videbit in eternum; nunc enim ad id pro quo loquimur veniamus. Ego frater Cresconius cum omni cautela et reverentia feci mentionem a domno meo et abbate domno Manillanem ut emisi\s\sem et adquisissem in quo potuissem de hereditatibus hominum que dabantur in alia parte extranea, que prehendebat de alias partes homines extraneos quod erat casu et non pro salute filii Belial. Omnia que adquisivi, comparavi, aucmentavi, ganavi per benedictionem et sanctificationem eius quousque unimia vel vile re. Comparavi ego villam in ripa Minei, territorio Bubalo, infernis sub deganea de Cotario, et villa vocabulo ab antiquis nomine Aurea cum domni adminiculo et Dei adiutorio hedificavi ibidem cortem minis bonam, et sub eius dictione eclesiam et de manu ipsius domni et patris nostri domni Manillani ordinavit vobis ibidem reliquie in memoria eius et in benedictione nostra Sanctus Silvester episcopus et confessoris Christi. Unde enim ego Cresconius qui vicem teneo confessionis per conpeta ipsa quod aquisivi et inveni, et quod Deum mihi iubetur in hac synodum claruerit, et quod iustum et veritas fuerit in ipsum fulgeam ego ante Deum. Vobis quidem pater et abbas et sanctissimus spiritalis domnus Manillanem abbas, trado omnia et me et omnem paupertatem meam cum villas et aerum adiacentias per earum suburbanis in arbitrio vestro et per gloriosam sanctissimam serenitatem vestram merear ego efici de populus vestre, ut in regione vivorum ubi est vita merear vobiscum accipere celestia regna, et de propriis criminibus atque sceleribus meis per hoc votum meum paupertaculum partem obtineam in vocem redemptoris mei ut hic centuplum et posthec vobiscum in vitam eternam. Inquire omnes villas per eorum tutores qui eas nobis vendiderunt et pretium iustum de nos acceperit quis quantum absque aliqua oppres\s\ione de eos comparavimus: id est dedit ibidem Osevio et uxor sua Aragunti hereditatem nimis bonam quam ipsi habuerunt de avorum et parentum suorum: omnia que ibi abuerunt ab integro nobis dederunt in domus cum omne eorum utensilia, et quantum ibi ad prestitum hominis iure debetur, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas et omnium frondium arbusculis, et in flumine Mineo piscarias multas et bonas, exitus montium, aquis aquarum cum omnibus eductibus suis, seu et sesigas molinarum, quomodo ipsi supranominati iuri quieto eam obtinuerunt, sic nobis illam ab integro dederunt pro alia hereditate quam eis dedimus in Cutario et bovem unum in modios X, inter cibariam et vinum et res et panos linteos et sirgo modios XX. Alias hereditas que nobis ibidem dedit Eita et uxor sua Sabegoto et ipsi abuerunt eam de contramutatione quam contramutaverunt cum Zallico / pro alia quam ei dederunt in Bili, dederunt nobis ipsam hereditatem ab integro pro que eiecivimus ipsum Eitam de Pina ubi tenebat renovum domnico unde iam non potuerat rationem facere per annos singulos, et tali causa dedit nobis ipsam hereditatem propria sua voluntate et absque aliqua oppresione que illi et nobis bene complacuit. Item dedit nobis ibidem Columba agrum quem abuit de suo germano Osevio, medietatem integram nobis inde concesit, pro que accepit de nos in pretio in modios X. Item dedit nobis ibidem Randemiro et uxor sua Recetrudia vineam nimis bonam quam ipsi abuerunt de matre sua Columba, et iacet ipsa vinea iuxta domus de Leovegildi ubi dicent Longara. Et accepit de nos proinde in pretio inter cibariam, vinum, res et panos modios VII. Item dedit nobis ibidem magister Rudericus vineas multas et bonas, et arbores, mazanarias, figares et perares et ipse magister Rudericus habuit eas de comparato. Dedit nobis ibidem de vinea Dongomiro et de sua muliere Columba, medietatem cum suo terreno calvo quomodo dividet de agro de carraria et per divisionem de vinea de Daniel usque in Castro et de illa peraria IIIIª, et de illo lovio cum suas mazanares VIª et de suas figares medietatem, et de illa sorte de illa vinea quomodo se levat de carral antiqua usque in casa in cima medietatem nobis dedit et illa zella et de illa vinea que fuit de Arias Alariz cum suas mazanarias et sua perare medietatem, et ante illa porta pedazo de terra, et alio pedazo in illo ortale omnia vobis ab integro dedit, pro quo accepit de vos in pretium equa una, bovem unum, sirgo modios VIII, quartarios II. Item dedit nobis ibidem Eleiro et Baronza terras quas ipsi abuerunt de avorum et parentum suorum, larea una que iacet sub vinea de Longara ab integro. Alia larea iuxta istam IIIª larea prope istas alias IIIª, IIIIª larea integra, Vª larea de Nugaria integra, VIª larea sub Longara integra. Alia larea que iacet suo vestro domo et in vimale de Argele ipsa terra cum suas arbores IIIIª, quomodo dividet de terminis in terminis, vineas, lareas, VIes que iacent sub domo Elari et sua ratione in illas piscarias in illo porto, omnia ab integro nobis vendidit pro que dedimus illi in pretio in cibaria et in vino modios XX, II quartarios. Item vendidit nobis ibidem Elario suam rationem de illa vinea que iacet iuxta casam de tio Elario VIª integra cum suas arbores et de illo agro de Egilani duas lareas, et dedit nobis illas in ofertione peo que querebamus1 (...)-mittere servitiale et non erat sua voluntate, et proinde dedit et concessit nobis omnia ad perabendum. Item dedit nobis ibidem Osevio et uxor sua Aragunti pedazo bono de sua terra pro quo abuit intemptio et iuditio cum Guirigo et per assertum falsum pariavit ei ipse Guirigo suam hereditatem iniuste. Et ad non multis annis iterum pulsavit ipse Guirigo ipsum Osevio pro adiutorio pro quo fecerat eum pariante iniuste, et ordinavit lex et iudices ut tornasset ipse Osevio suam hereditatem ad ipso Guirigo quam per mandatum ei abstulerat, sicut et tornavit per manum saioni Setto. Et ordinavit lex ut dediset mihi Alvaro tantum in iudicato, et nos misericordia motus dimisimus ei ipsam sententiam et dedit nobis ipso pedazos de terra superius nominatos, que illi et nobis bene complacuit.Item dedit nobis ibidem Iuliano et uxor sua Aragunti agrum nimis bonum quam ipsi habuerunt de matre sua Onesinda et suam rationem de illa vinea que iacet ad illam cersaream ederatam dedit vobis illam pro nostro renovo quem non habuit unde nobis illam daret.Item dedit nobis ibidem Visterlo et filis suis, Pelagio et Ansuilli, vineas multas et bonas, quas ipsi habuerunt de viro suo nomine Brandila: de ipsas vineasmedietatem nobis vendiderunt pro que dedimus illis in pretio in cibaria, vino, res et panos modios VII, que illis et nobis bene complacuit. Alia villa quam dicunt Custodia quam nobis dedit Ylduara et filia sua Gontilli; ipsam hereditatem abuerunt eam comparatam de Salamiro et de Gercoria. Sic vobis dederunt illi de istius supra nominato quomodo et quantum ibi habuerunt de comparato de alios homines, secundum in meas cartas resonat. Dederunt nobis in domos, torcular, terras, vineas, pomeria, saltos, devesas et omnium frondium arbusculis // quomodo dividet de terminis in terminis per omnibus eductibus suis; omnes ipsa hereditas ab integro nobis dederunt in ofertione pro suo viro Lodulfo qui tenuit nostram causam in suas manus comendata, et per illam negligentiam dampnavit nobis inde multum, et penis modo concederunt vobis ipsam hereditatem ad perabendum, et dimisimus eis ganatum multum quantum in illa firmitate resonat pro remedio anime mee. Item dedit nobis ibidem Engomiro et uxor sua Leocadia iuxta domus que fuerat de Leodulfo vineam in modios VIII quos de nos accepit. Et alia hereditate multa et bona que ibi in Custodia abemus comparata de multos homines qui nobis illa vendiderunt, et pretium iustum de nos acceperunt unde non potuimus invenire illas firmitates, quam ista scriptura facta fuit. Et sunt illas cartas in cartario maiore. Alia villa quam vocitant Ripella quam vobis dedit Gresulfo. Et illa habuit eam comparatam de Senta et de Oduario Vermudiz et de Cersano, et iacet ipsas hereditas ubi abitavit Kederigo et Lalla, Cersario et Maria dederunt vobis ipsam hereditatem in vita ipsius Gresulfo medietatem, et post obitum eius omnia ab integro post partem nostram in domos cum omne eorum utensilia, et quantum ibi ad prestitum hominis eiure debetur, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas et omnia quantum in ipsa villa ad prestitum hominis est ab integro vobis concessit donata et absque aliqua opressione secundum in carta resonat.

Item dedit nobis ibidem in Ripella Leovegildo de omni sua hereditate medietatem integram, in domos, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas, et omni frondium arbusculis, quomodo dividet de terminis in terminum medietatem integram nobis concessit, et accepit de nos in pretio boves duos.

Item dedit nobis ipse Leovegildus in villa de Custodia de omni sua hereditate quantum cum ibi competet inter suos germanos vel heredes medietatem integram nobis concessit ad perhabendum. Item dedit nobis Froila ibi in Ripella vineam nimis bonam quam ipse Froila abuit comparatam de Baginu et uxore sua Suntrilli, dedit illis proinde ipse Froila in duos boves et ipse Froila dedit vobis illam ab integro, proque fecit furtum una pariter cum alios homines et accepit suam rationem de ipso furto, et pro tali causa concessit nobis ipsam vineam ab integro ad perabendum. Alia hereditas ibi in Ripella quam nobis dedit frater Leovegildo que fuit de Badamondo et de sua filia Eldigia. Et ipsa Eldigia dedit de ipsa hereditate ad ipsum fratrem Leovegildum medietatem proque tenuit illam vocem in concilio et devindicavit ipsam hereditatem quam ei tenebant alios homines iniuste et sine veritate, et illam aliam medietatem dedit ei illa pro legitimo pretio quod de eo accepit, et ipse frater Leovegildus propria et spontanea sua voluntate concessit vobis ipsam hereditatem ab integro quomodo dividet de terminis in terminis, et secundum in nostras cartas resonat et est multa et nimis bona, et accepit de nos ad confirmandam scripturam sirgo libras IIIIor que illi et nobis bene complacuit. Et abemus alias comparationes multas et bonas, unde ibi habemus in ipsa villa Ripella, quam comparavimus de alios homines pro quo de nos acceperunt legitimo precio, quomodo in nostras cartas resonat.

Item dedit nobis ibidem in Ripella Lalla et filii sui vineam obtimam iuxta nostram casam pro que accepit de nos, centeno modios II, milio modios II, vino puzales II que illis et omni concilio et nobis bene complacuit. Alio agro ibidem in Ripella nimis bono quam comparavimus legitimo pretio de homines qui nobis illum vendiderunt. Alia villa in Pimia quam nobis dedit Columba de omni illorum hereditate quam habuit de avorum et parentum suorum quam etiam et ganavit cum viros suos Gundila et Vermudo tam de illorum parentibus quam etiam de comparato et contramutato vel de ganato, quantum iuri suo abuit in omnes partes, villas vocitatas ibi in Pimia nimis bona. Alia villa quam dicunt Villare IIIª villa ubi dicunt Auria, de omnibus illorum villas hereditates medietatem integram nobis concessit ad perabendum in domos cum edifitiis et intrinsecis domorum, vineis, terris, pomeriis, saltos, devesas, piscarias seu et sesicas molinarum vel quantum in omnes has villas et hereditates ad prestitum hominis est, quomodo dividet de terminis in terminis medietatem integram nobis concesit. Item dedit nobis ibi in Pimia Menendus vineam nimis bonam quam habuit de parentibus suis, et de sua quintana medietatem, et alia / casa integra, et dedit nobis illas in iudicato pro furto quod fecit et dimisimus ei totam illam aliam sententiam.Item dedit nobis frater Ranemiro hereditatem nimis bonam que fuit de Menendo et pariavit ipse frater Ranemiro pro Menendo vino sestarios LXVIII, et proinde dedit ipse Menendo ipsam hereditatem ad fratrem Ranemirus, et frater Ranemirus concessit nobis illam ad perabendum in domos cum omni eorum utensilia, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas, et omnia quantum in ipsa villa ad prestitum hominis est, nobis ab integro concessit. Item dedit nobis ipse frater Ranemirus in villa Fornatellas vineas nimis bonas que fuerunt de Baltario presbiter, proque pariavit pro eo vino sestarios XX IIII quartarios, abuit ad dare hereditatem de Arias integram sive hereditatem de Froila integram, hereditatem de Iohane integram, hereditatem de Gudesteo integram extra IIIIª portione quam inde comparavit frater Seniorino proque pariavit in casa de Pimia pro ipsos homines tritico, centeno, milio et ordio et vino de renovo. Item dedit nobis ibi Argerico et uxor sua Guntina hereditatem quam abuerunt de parentum suorum ibi ubi suos parentes abitaverunt: dederunt nobis in domos, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas et omnium frondium arbusculus seu et sesicas molinarum vel quantum ad ipsam vilam pertinet, et in Sautello suam rationem; in Ermosendi sic suam rationem quantum eos ibi competet in omnes has villas inter suos germanos vel heredes nobis ab integro vendiderunt, pro quo de nos acceperunt linteos VIIIº in modios XV inter cibariam et vinum modios VIIIº, et alias villas et hereditates multas et bonas quas ibi comparavimus de Leodulfo et de Aliberto pro pretio iusto quod de nos acceperunt, et est causa multa et bona. Et sunt illas kartas in cartario maiore. Alia villa in Bauratanes quam nobis dedit Arias et uxor sua Qualadrudia et illi abuerunt eam de parentibus suis, de omnia que abuerunt medietatem integram nobis vendiderunt in domos cum omni eorum utensilia, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas, et omnia quantum in ipsa villa ad prestitum hominis est, quomodo dividet de terminis in terminis secundum in nostras cartas et firmitates resonat de omnia nostra medietatem nobis dederunt, et dedimus illis in pretio modios VIIIº. Item in Pinna alia villa nimis bona cum domos et eorum intrinsecis domorum, torcular, perfia, cupos, cupas et utensilia cum suis pecoribus, vineis, pomeriis, saltos, pratis, pascuis, paludibus vel quantum in ipsa villa pertinet sit omnia post partem monasteri. Alia villa nimis bona que fuit de Leovegildo quam nobis dedit medietatem integram. Alia villa in Laonia quam nobis dedit Gregorio et uxor sua Trudilli, de omnia que habuit de parentum suorum etiam de ganato vel comparato, sive et illa que comparavit de fratre Seniorino: de omnia quantum ibi abuit medietatem integram nobis concessit in domos, torcular, vineis, pomeriis, saltos, devesas, et omnium frondium arbusculis seu et sesigas molinarum, de omnia medietatem integram nobis concessit pro moderatione quod ei fecimus et pro quo de nos accepit vino modios XIIII. Alia villa in Belli quam dicunt Quintanella quam nobis dedit Saul et uxor sua Maria et filii sui nominibus Gundesindo et Guntino, dedit nobis ibidem in domos, terris, vineis, pomeriis, saltos, et omnium frondium arbusculis quantum ibi iuri suo obtinuit medietatem integram vobis concessit pro iudicato quod nobis abuit a dare pro rausso quod ei contingit, et proque querebant eum mittere servitiale in casa de Pinna, et sacavimus illum inde et proinde concessit nobis omnia firmiter ad perabendum. Item ibi in Belli hereditas quam nobis dedit Gesmondo et uxor sua Odrozia, et illi abuerunt ipsam hereditatem de parentum suorum de ipsa hereditate Vª integram nobis vendiderunt, pro qua dedimus illis in pretio vino sestarios XXVI. In Ablucinus hereditas quam nobis dedit Uti et uxor sua Vistesinda quantum abuerunt de parentum suorum etiam et de ganato vel comparato et contramutato, de omnia tercia integram nobis dederunt. Item in Bovata hereditas quam sic nobis ibi dedit ipse Uti, quam ibi abuit de parentum suorum sive et de comparato, in domos, terris, vineis, pomeriis, saltos, et omnium frondium arbusculis, aquis aquarum cum eductibus suis, IIIª integram nobis concesit et abebamus nos iam ibi alia tercia de suo patre Honorato. In Tamaliancos villa nimis bona quam nobis dedit Aloytus et uxor sua Trudilli et filii sui, cum domos, terris, vineis, pomeriis, et omnia quantum // in ipsa villa ad prestitum hominis est, quomodo dividet de terminis in terminis de ipsa villa medietatem integram vobis concessit ad perabendum, et accepit de nos ad confirmandum scripturam linteos IIos, et cibaria modios Iios. In Barvantes villa que fuit de Guto et uxor sua Vana, quam ipsi nobis dederunt in domos cum omni eorum utensilia, torcular, cupos, cupas, lectos, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas, et omnium frondium arbusculis, aquis aquarum cum eductibus suis et prestationibus quomodo dividet de terminis in terminis, nobis ab integro vendiderunt pro quo de nos acceperunt in pannos et linteos, in equa, in sirgo, modios CXLIII, que illis et nobis bene complacuit. Item ibi in Barvantes, villa quam nobis dedit Ruderico et uxor sua Froilo et illi abuerunt eam de avorum et parentum suorum, sic de comparato quasi et de ganato vel contramutato, dederit nobis ibidem in domos, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas, et quantum in ipsa villa ad prestitum hominis est, quomodo dividet de terminis in terminis IIIes rationes integras nobis vendiderunt, et remansit pro eis una quarta, et dedimus illi\s\ in pretio in pannos, cibaria et vino, et res, boves XII. Item alia villa ibi in Barvantes quam nobis Branderigo et uxor sua Mansuara et suos germanos Placidia, Osorio, Gontina, Onorigo, dederunt nobis ibidem in domos cum suo torculare, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas, et omnia quantum ibi iuri suo obtinuerunt nobis ab integro vendiderunt, pro quo de nos acceperunt vaccas duas, linteos V quartarios II cibaria et vino in solidos IIII et medio, que illis et nobis bene complacuit. Item alia hereditate ibi in Barvantes quam nobis dedit Azarias et uxor sua Bertosinda de omnia que abuerunt de parentum suorum, in domos, terris, vineis, pomeriis, salto\s\, devesas, et omnia quantum ibi iuri suo obtinuerunt et quantum eis ibi competet inter suos germanos vel heredes, quomodo dividet de terminis in terminis ab integro nobis vendiderunt, pro quo dedimus illis in pretio in cibaria et vino modios quinquaginta uno, que illis et omni concilio et nobis bene complacui. Item alia hereditas ibi in Barvantes que nobis dedit Menendo et uxor sua Todora, et illi habuerunt eam de avorum et parentum suorum seu et de comparato et ganato vel contramutato, dederunt nobis ibidem in domos, torcular, terris, vineis, pomeriis, et omnia quantum ibi abuit duas rationes integras nobis concesit ad perabendum, et remansit ad eum illa alia IIIª, et dedit nobis ipsam hereditatem pro nostro caballo quem per suam negligentiam duxit ad mortem, et disperivit ipso caballo de suo iure, et erat de pretio solidos Cm, et dimisimus eis boves Ve, et dederunt nobis istam hereditatem in boves XV. Item alia hereditatem ibi in Barvantes quam nobis vendidit Eldegundia, et abuit ipsam hereditatem de viro suo Dultidio, omnia quantum ibi abuit ab integro nobis concessit in domos, terris, vineis, pomeriis, et omnia que ibi ad prestitum hominis est, quantum eam ibi competet inter suos germanos vel heredes, et accepit de nos in pretium de meo renovo tritico quartario I, centeno quartario VI, milio modio VI, vino modio VII que illi et nobis bene complacuit. Alia villa minis bona quam nobis dedit Abregon et uxor sua Gontina de omnia que abuerunt de avorum et parentum suorum seu et de comparato et ganato vel de contramutato, omnia ab integro nobis vendiderunt in domos, torcular, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas, aquis aquarum cum aductibus, et prestationibus suis quomodo dividet de terminis in terminis, et quomodo ipsi eam iuri suo obtinuerunt, sic nobis eam ab integro vendiderunt pro quo de nos acceperunt in pane modios VIIII, vacca modios X, vino modios VIIII, linteo modios IIIes, que illis et nobis bene complacuit. Alia villa et hereditas in Cornatios quam nobis dedit Baldemiro et uxor sua Getina, dederit nobis de omnia que ibi abuerunt de aviorum et parentum suorum medietatem integram in domos, torcular, perfia, cupos, cupas, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas, et omnium frondium arbusculis, aquis aquarum cum omnibus eductibus suis, quomodo dividet de terminis in terminis medietatem nobis concessit ad perhabendum, pro quo de nos accepiterunt in boves VII,que illis et nobis bene complacuit. Item ibi in Cornocios dedit nobis ibidem Baldemiro et uxor sua Getina / vineam nimis bonam, unde iam nos illa alia abebamus mediam et ipse dedit nobis illam mediam pro quo de nos accepit in cibaria et vino modios V, que illis et nobis bene complacuit. Item in Tamaliancos hereditatem nimis bonam, quam nobis ibi dedit Fredenanda uxor de Gemondo, dedit nobis in domos cum omne eorum utensilia, et quantum ibi ad prestitum hominis iure debetur, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas, et omnium frondium arbusculus, de omnia medietatem nobis concessit ad perabendum, pro quo accepit de nos in pretio de nostro renovo vino modios XV, tritico quartarios III, centeno modio I, que illi et nobis bene complacuit. In Parata alia hereditas nimis bona, que nobis ibidem dedit Vizoi in domos cum omnem eorum utensilia, torcular, terris, vineis, pomeriis, saltos, et omnia quantum ibi ad prestitum hominis iure debetur, medietatem nobis concessit ad perabendum pro vestro renovo quod tenuit in suas manus et non abuit unde nobis daret. Item suo filio Argimondo sic nobis dedit suam rationem quantum eum competet inter suos germanos vel heredes pro illo pretio quod accepit una pariter cum sua muliere quod superius resonat.

Omnes has hereditates et villas, cum domos, torculares, et omnia que ad prestitum hominis esse dignoscitur, terris, vineis, saltos, devesas, aquis aquarum, et consolida molinarum, accessu vel recessu, exitus montium, pascuis, pratis, paludibus, per omnes eorum terminos simul et adiacentiis comparavimus, et obsecramus domno nostro et sanctissimo abba ut deserviant omnia ad locum ipsum ad villa de Aurea, ubi oraculum construximus de sancto Silvestro episcopo et confessore, et ordinet ille hominem industrium qui causam ipsam sub eius regimine et ordinatione qui diligenter expediat. Servata ratione ut dum illi vita patuerit quod iustum viderit in omnibus ordinet atque discernit, quia scimus quia quod ipse elegerit et hic et ante Dominum iustum et perfectum erit. Post excessum vite illius quod humano ducitur casu tam ipse quam et nos in omnibus cum eo fulgeamus ante Dominum. Et omnes has hereditates que in hanc mentione resonat cum ipsa villa in omni temeritate tornetur ad monasterium priorem Cellenovensis, ubi ille et nos sub imperio divino requiescimus humatos, qualiter et ille sanctissimus pater et ego proinde sit a Domino et a nobis merces copiosa, dantes ad indigentibus temporale subsidium et nos recipiamus a Domino premium inconvulsum. Neninem in parte extranea vel secularia aliquid exinde concedimus iuxta illud: Si recte offeras et recte non dividas peccasti. Ita ut ab hodierno die et deinceps sint omnia ut diximus post partem domni et abbatis nostri et Deo tradita atque confirmata, in diebus suis quod iustum viderit exibeat et post excessum vite eius in omni temeritate ad monasterium Domini Salvatoris vocabulo Cellenovensis sit ad perabendum. Si quis tamen hoc factum nostrum quod Deo vovimus et abbati nostro concessimus vel inmodice exinde offerre conaverit, inprimis sit excommunicatus et cum Iuda Domini proditore tartareas lugeat penas, et cum Datan et Abiron hyatu terre obsorbeatur, et temporali adictus censura pariet tantum et aliud tantum quantum exinde contra se quis conatus valuerit abstulere, inlata illi confusione coram omni eclesia in toto orbe diffusa, et hoc scriptum atque votum nostrum in perpetuum2 obtineat firmitatis roborem ad perabendum.

Facta scriptura testamenti ipsas kalendas, discurrente decies centena, insuper quaterdena et VIII.

Ego Cresconius confessus manu mea velociter atque alacriter semper obtavi tibi Deo et redemptori meo et abbati nostro domno Manillani manu mea roborem indidi et aliquam in tempore usquam invellere non permitto.

2 +- 4

3Repetido

Materias

abade; agro; alcume; árbore; arquivo; augas; auto xudicial; bispo; boi; cabalo; cabra; camiño; canle; casas; cebada; concello; confesor; construción; crego; cuñada; cuñado; débeda; decanía; delito; devesa; doazón; enxoval; ermida; escola; escritura; esposa; esposo; falso; familia; fillo; fonte; Foro Xuzgo; freguesía; froiteira; gando; gran; herdanza; horta; igrexa; irmá; irmán; lagar; lei; leira; linde; liño; literatura; malfeitor: permuta; medidas; mestre; millo miúdo; montes; monxe; mosteiro; mozo; muíño; muller; nai; nora; orde; ordenación; pagamento; pai; panos; pasto; pena; permuta; pesqueira; poboador; pomar; preito; prepósito; presbítero; relixiosa; río; roubo; saión; seda; sentenza; servizalías; sogra; soldo; testamento; tombo; trigo; venda; viña; viño; violencia; viúva; xenealoxía; xuíz; xurisdición

Persoas

Africano; Alberte; Álvaro; Alvito; Ansilde; Aragonte; Ares; Arxemundo; Arxerico; Azarías; Badamundo; Baldemiro; Baltario, presbítero; Baronza; Baxino; Belial; Bertosinda; Branderico; Brándila; Cersario; Comba; Cresconio, prepósito de Celanova; Daniel; Dulcidio; Eita; Eldara; Eldixia; Eleiro; Engomiro; Eusebio; Éxila; Fernanda; Froila; Froilo; Godesteo; Gregorio; Gudo; Guirico; Gundesindo; Gúndila; Guntilde; Guntiña; Guntiño; Honorato; Ildegundia; Lala; Leocadia; Leodulfo; Leovexildo; Leovexildo, monxe; Leudulfo; Mánila, abade de Celanova; Mánila, crego; Mansuara; María; Men; mestre Roi; Odoario Vermúdez; Odrocia; Onesinda; Onorico; Osorio; Paio; Placidia; Quenderico; Ramiro, monxe; Randemiro; Recetrudia; Roi; Rosendo, bispo de Dumio; Sabegodo; Salamiro; Senda; Señoriño, monxe; Seto, saión; Sontrilde; Teodora; tío Hilario; Trúdila; Uz; Valatrudia; Vana; Vermudo; Visterio; Vistresinda; Vizoi; Xemundo; Xercoria; Xesmundo; Xetina; Xián; Xoán; Zálico

Outros

Dumio, bispado; San Salvador de Celanova, mosteiro

Lugares

Abruciños; Barvantes; Bauratanes; Bóveda; Búbal, territorio; Castro; Celanova, San Salvador, mosteiro; Cornoces; Custodia; Cutario; Ermosende; Fornatellas; Laonia; Longara; Miño, río; Nugaria; Ourense; Parada; Pimia; Quintela de Velle; Ribela; Santo Silvestro, oráculo; Sautello; Tamallancos; Velle, Santa Marta; Villare