GMH/ÍNDICE A-Z

174
964
Emiliano e a súa muller, véndenlle a Sisnando Moniz e a súa muller, unha viña e unha terra calva na villa de Nogueira.
TC, fol. 61r.
Christus. In Dei nomine. Ego Emiliano et uxor mea Culia vobis Sisnando Muniiz et uxori tue Eillo. Placuit nobis propria nostra voluntas ut faceremus vobis kartulam testum scripture venditionis et confirmationis sicut et fecimus de vinea nostra propria et terra calva et suos fructuarios, zersaria et mancanaria, peraria omnes suos fructus. Et est ipsa vinea et ipsa terra iuxta flumen Syle in villa de Nugaria de termino de Gaudenzo. Damus vobis atque concedimus, et accepimus de vos pretium quod nobis bene complacuit in V modios, et de ipso pretio aput vos nichil remansit indebitum, sed omne completum est. Ut de odie die vel tempore sit ipsa vinea et ipsa terra cum suos fructuarios de iure nostro abrasa et iure vestro sit tradita atque confirmata, abeatis vos et omnis posteritas vestra iuri quieto. Ut si aliquis homo ad irrumpendum venerit contra hanc kartulam venditionis, et nos in iuditio post parte vestra vendicare non potuerimus, tunc abeatis postatem aprehendere de nos ipsam hereditatem duplatam vel quantum ad vos fuerit meliorata.

Facta kartula venditionis in Era Millia II.

Emiliano et uxor mea in hanc kartulam venditionis manus nostras (signum).