GMH/ÍNDICE A-Z

58
1109/ 08 / 26

Rosendo Vimaraz e a súa muller, dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, a súa herdade no lugar de Perdigarios en san Salvador de Torno.

TC, fol. 23v.

In nomine sancte et individue Trinitatis qui est Pater et Filius et Spiritu Sancti, in cuius honore monasterium constructum esse dinoscitur, quod nuncupant Cellenove. Ego exiguus ac pusillus servus servorum Dei Rudesindo Vimaraz simul et coniuge mea Lupa Vimaraz, in Domino Deo salutem. Ideo Domine quod tu nobis dare dignatus est, cum devotione prompta et mente devota offerimus tibi Deus omnipotentis et ad patri nostri domni Petri abbati et fratribus eius ibidem commorantibus, hereditatem nostram quam nuncupant Perdigarios, littore rivulo Salar, fundata vocabulo eclesie sancti Salvatoris de Torno subtus monte Iunias. Concedimus illam hereditatem ab integro, tam de parentela quam de ganantia, ut abeant inde servi Dei in ipso loco habitantes temporale subsidium, et nos ante Deum premium inconvulsum. Quem ex hac die aliquis homo propinquis vel extraneis aliquam disturbationem ibi fecerit pariet post vocem eiusdem monasterii illam hereditatem in duplo, et insuper solidos CCCos. Et hoc actum semper sit firmum.

Facta series testamenti quotum VIIº kalendarum Setembrium. Era M C XLVII.

Nos supra memoratos in hanc scripturam manu nostra roborem iniecimus (signum).

Pro confirmans: Prepositus Sandinus. Prior Iohannes. Oduarius presbiter. Petrus presbiter. Sandinus presbiter.

Pro testes: Santio. Didaco. Pelagio.

Munnio notuit et cfr (signum).