GMH/ÍNDICE A-Z

122
1076/ 12 / 31

Gontrode, ancilla Domini, dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pelaio, varias villae da súa propiedade, reservándose o dereito ó usufructo durante a súa vida.

TC, fols. 48r. - 48v.

In nomine sancte et individue Trinitatis Pater et Filius et Spiritus Sancti, et honorem sancti Salvatoris et apostolorum eius Petri et Pauli, sancti Andree, sancti Iacobi, sancti Iohannis, sancti Martini confessoris Christi, sancti Michaelis archangeli et sotiorum eius in cuius nomine vel honore baselicam et altare esse cernitur, in loco quem inquiunt Cellenovense, territorio Bubalo ad crepidinem montis Leporario secus arrogio Sorice. Ego exigua ancilla vestra et servorum atque ancillarum domni ancilla Gunderode prolem Pelagii, cum peccatorum mole depressa in spe fidutiaque vestra omniumque sanctorum, non usquequaque desperatione deicior, que etiam teste conscientia reatus mei criminis sepe pavesco. Ut ego per vos sanctissimi martires tandem reconciliari merear Domino fida supplicatione votis omnibus imploro, sicut ipsa veritas dicit Date et dabitur vobis, et David dicit Tua sunt enim omnia, et que de manu tua accepimus dedimus tibi. His omnibus auditis et corde nostro ex divina merita compumgid et evadedi penas inferni regis eterni, et ultimum diem iuditii. Annuit serenitati et divina inspiratione mihi accessit, ut ad ipsam domum Domini sancti Salvatoris quod superius diximus, ad monasterium Cellenovense et ad prefatum abbatem Pelagium et omnium collegium monacorum, conferre ibi donare pro anima mea et genitoris mei Pelagii atque genitricis mee Argiloni, pro victu atque tegumentu monacorum susceptione ospitum vel peregrinorum, vel quicumque in ipso loco pie, caste, sobrie, vitam hanc duxerint, et in confessione sancta coram Deo ibi perseveraverint, ut de paupertacula nostra coram Deo et sanctius eius ibi offerre sicut offero. Id est Villa Plana cum omnibus adiunctionibus suis que fuit de nostra avolentia, alias duas villas hic in Ravaneta, una quam comparavit meus pater et mea mater de Munnio Garsea, et alia que fuit de una muliere nomine Eiyonia quam inde nostros parentes de comparadela, sancta Leocadia cum omnibus adiuntionibus suis tam de comparato quam etiam et de avolengo, alia villa quam inquiunt in Festella quam abuimus de avorum et parentum nostrorum, in Foramontanos villas IIIIor que fuerunt de ganantia de meo patre, alia villa in Reza quam abemus de contramutatione que fuit cambiata pro alia villa in Petron de Vimara Fafilaz, de villa Nugaria IIIª integra que fuit de meo avolo Guttiherre Fernandiz. Omnes has villas et hereditates concedimus servis Dei qui in ipso loco degerint, ut abeant inde temporale lucrum, et mihi ante Deum cumulum repromissum. Et hac diffinitione vel suavilitate ut teneam ego illas in vita mea, et post obitum meum tornent se ad illud monasterium suprataxatum ab integro, per ubi eam obtinuerunt avios propsapies vel generes vestre, abeant ipsas hereditates post partem idem monasterii pacatas et inrevocabiliter ab odie\r\no die et tempore. Quod si quis sane, quod fieri minime credendum est, ut aliquis generis homo ipsas / hereditates supradictas extorquere vel extraneare voluerit, sit anathematus et separatus a fide catholica, et cum Iuda proditore abeat partem in eterna dampnatione, et pro temporali afflictione quoactus a iudice, pariet triplum quod fraudaverit simplum, et post partem iudicis terre aliud tantum. Et hec scriptura testamenti semper plenum obtineat firmitatis roborem.

Facta series testamenti sub die IIe kalendas Ianuarias. Era M C XIIII.

Ego Gunterode in hac scriptura testamenti quod libenti animo decrevi et fieri iussi manus propria roborem inieci (signum).

(1ª columna:) Pelagius prepositus cfr.- Frater Iohanne cfr.- Frater Argemirus cfr.- Frater Iemondus cfr.

(2ª columna:) Frater Guntericus cfr.- Frater Odynus cfr.- Frater Didacus cfr.- Frater Erus cfr.- Frater Aliaricus cfr.

(3ª columna:) Pelagius presbiter cfr.- Item alius Pelagius presbiter cfr.- Milianus presbiter cfr.- Eyricus presbiter cfr.- Martinus presbiter cfr.- Petrus presbiter cfr.- Arias presbiter cfr.- Munius presbiter cfr.

Salvator ts. Gundesindo ts. Honorigo ts.

Nunnus acsi indignus peccatorum presbiter notuit (signum)1

1 Aquí debúxase unha man.