GMH/ÍNDICE A-Z

501
932/ 01 / 13
Segesinda dóalle ó bispo Rosendounha parte da villa de Bulinio en Ortigueira, tanto na igrexa como na propia villa, tal e como a recibira do seu marido e da súa filla. A cambio solicita do bispo protección para sí e os seus bens.
TC, fol. 173v.
DE SENDINA IN ORTARIA.

In Dei nomine. Ego Segesinda cognomento Sinda, vobis domno et pontifici nostro domno Rudesindo episcopo salutem vobis a Domino. Magnus est titulus donationis in qua nemo potest actum largitatis inrumpere, sed grato quicquid grato animo et prona volumtate donatur vel offertur semper libenter anple\c\tit. Et ideo placuit mihi sana mente integroque consilio ut facerem vobis scripturam donationis sicut et facio de villa quod habeo in Ortigaria de viri mei Suari, et filie mee Argilone, villa quod vocitant Bulinio iusta eclesie vocabulum Sancta Maria semper virginis ubi suus pater habitavit domos, cupas, lectos, katedras, mensas, terras cultas vel incultas, accessum vel regressum, pomares, montes, fontes, aquas cursiles vel incursiles vel omnia quicquid ad prestitum hominis est vel ad prestitum hominis fuerit, quantum ad ipsa pertinet in portione viri mei iam supranominati Suari vel filie sue Argilone, tam in eclesia quam etiam in ipsa villa per terminos certos de rivulo Ortigaria, usque in terminos de Carinio excepto villa de Piniario, omnia ab integro vobis dono atque concedo. Ita ut dum noster domnus et pontifex vit aduxerit bonum mihi faciat et omnes meas villas defendat et cunctas meas actiones intentat. Ut de hodie die et tempore de meo iure abrasa et in vestro iure et dominio translata. Adeatis, habeatis, teneatis iuri quieto et in perpetuo vindicetis vos et omnis posteritas vestra, ut quicquid agere vel facere volueritis liberam in Dei nomine habeatis potestatem. Si quis tamen, quod fieri non credo, aliquis de parte mea venerit aud ego venero ad inrumpendum, tunc inferad vobis inferamus pars mea partique vestre omnia superius scripta duplata et vobis perhenniter habitura.

Notum die idus Ianuarii. Era D CCCC LXX.

Ego Sigesinda, cognomento Sendina, in hanc cartula donationis quod fieri volui manu mea roboro ts (signum).

(1ª columna:) Aila abba ts.- Vistrila diaconus ts.- Ildemirus presbiter ts.

(2ª columna:) Iheremias presbiter ts.- Fardulfus presbiter ts.- Gundulfus presbiter ts.- Leovegildus presbiter ts.

(3ª columna:) Samuhel ts.- Mertinus ts.- Veremudus ts.- Fradulfus ts.