Fonte: Galindo Romeo, P., Tuy en la Baja Edad Media. Siglos XII-XV. Tipografía de la Revista de Archivos, Bibliotecas y Museos, Madrid, 1923. Colección Diplomática, doc. nº. XI, pp. XV-XVI.
In nomine Domini nostri Ihu Xri. Amen. Plerumque oblivionis incommoda sentimus cum ea que facimus scripture non commendamus. Huius siquidem racionis intuitu ego domnus Fernandus Dei gratia Ispaniarum rex una cum coniuge mea regina domina Urraca et filio meo rege Adefonso per hoc scriptum firmissimum in perpetuum valiturum do ecclesie tudensi et vobis Iohanni eiusden loci episcopo et omnibus successoribus vestris civitatem tudensem quam duxi noviter edificandam et restituo vobis omnia qua vobis abstuli tam in foris quam in aquis quam in montibus et in baucis ut salva reverencia que dominio regis debetur habeatis ipsius civitatis dominium cum integris foris qualibet habebat prima civitas tudensis et cum omni iure et integritate sua sicut habuistis ea cum omnibus cautis et hereditatibus vestris in tempore patris meis. Confirmo eciam vobis et omnibus successoribus vestris omnes donationes et libertates quas pater meus et parentes et avi mei tudensi ecclesie concesserunt. Parentum enim benedictionem consequitur qui eorum facta conservat illesa. Unde amodo cartam quam populatoribus eiusdem civitatis quam Bonam venturam vocaveramus de foris et consuetudinibus dedimus omnino cassamus et quicquid in ea scriptum est quod pro eis facere videtur suis viribus cavere censemus. Preterea quia ecclesiarum iura inconcussa servare et augere debemus nec in aliquo diminuere, concedimus in perpetuum ut quicumque episcopo tudensi dedecus aut violenciam intulerit in duplo nobilitatis pro calumpnia cum eo componat et violenciam corrigat. Similiter quicumque canonico tudensi alicui dedecus aut violenciam intulerit in tanto nolitatis, scilicet in D solidos, pro calumpnia cum eo componat et violenciam corrigat. Addmimus eciam ut Menendus Didaci et Pelagius Pelagii milites illud regalengum de Benevivere cauto tudensis sedis tantum in vita sua teneant post mortem vero amborum totum ipsum regalengum ecclesie tudensi liberum et quietum remaneat perpetuo possidendum. Concedimus vobis preterea omnes piscarias a fauce Minei usque ad villam de Lazoiro. Et incautamus vobis villam nostram de Moldes cum omnibus terminis suis ut nullus ibi comes seu maiorinus vel subricius vel gallinarius audeat intrare neque pro petito neque pro calumpnia aliqua sine mandato tudensis episcopi audeat pignorare.
Si quis igitur …
Facta karta Compostelle mense aprilis M CC VIII eo anno …
Regnante eodem serenissimo rege Fernando in Legione, Extrematura, Gallecia et Asturiis.
Ego Fernandus Dei gratia Ispaniarum rex una cum coniuge mea regina Urraca et filio meo Adefonso hoc scriptum quod fieri iussi propria manu roboro et confirmo.