GMH/ÍNDICE A-Z

3
1007/ 02 / 01

O rei Alfonso V, por medio do xuíz Pelaio Oroaldi, intervén no conflicto creado entre o mosteiro de Celanova, encabezado por Manilán, e algúns homes que usurparan diversas terras do mosteiro nas mandacións de Abruciños, Barra e Bubal que pertencían a Celanova, tal e como expón minuciosamente o diploma, pola concesión rexia a Ermenexildo avó paterno de san Rosendo.

TC, fols. 4v. - 5r.

Ed. FERNANDEZ DEL POZO, J.M., "Alfonso V, rey de León", León y su Historia, V (1984), doc. IV, 234-238 y DIAZ Y DIAZ, M.C., Ordoño, op. cit., doc. 6, 260-265.

In nomine Dei altissimi Patris et Filii eius invisibilis atque per omnia venerabiliter adorandus Domini nostri Ihesu Christi et a Patre filioque procedente Spiritus Sanctus. Antiqui enim patres atque doctores de preterita presentia atque futura agnitionem scribere docuerunt ut agnita in memoria semper esse, ut et presentes scirent, et scienda cuncta posteris relinquerent et confirmata firmiter et inrevocabiliter tenerent. Dubium quidem non est sed a cunctis compertum manet et cognitum, et quod Vittiza dux in superbia elatus et mala cupidicia ductus erexit se turgide adversus veritatem et mentiendo atque superbiendo composuit se in rebelium et veritatem contradicendo in diebus regis domni Adefonsi et regine domni Scemene, et stetit in ipsa superbia et in ipsa contradictione Deo et sepe dicto regi quod ei non licebat annis VIIm. Et mandavit ipse iam dictum princeps suo comite nomine Ermenegildus Guttiherriz, qui et ipse comes regio generi de propinquus erat ut quodadunare se in exercitu cum omnibus militibus palatii et gentis sue, et veniret ad dextruenda superbia iam dictis rebellionis Vittizani et adprehenderet eum et \de\portaret in presentia iam dicti regis et omnem terram quam ille superbiendo possidebat ipse Herme\ne\gildus comes sibi obtinenda vindicaret, et posteritati sue per iussionem ipsius principis inrevocabiliter obtinenda relinqueret quanto tempore semen ducis ipsius viveret per secula numquam finienda, et Deo annuente atque iubente agmina bellatorum circumseptus ipse dux precedente ei divina pietas venit ad iussionem regis implendo ipsum rebellem adprehendit et eius presentiam in Oveto deportabat et in iuditio regis eum obtulit, et rex eum carcere trudi precepit, ibique ipse superbus homo vitam finivit. Et sicut iam supra scribtum est omnem terram quam ipse rebellis obtinuerat supradicto duci vel posteritati eius rex ad per habendum concessit. Post obitum vero supra dicti regis confirmavit eam filius eius rex domnus Ordonius ad prefatum ducem Hermenegildum. Post obitum autem domni Hordonii principis confirmavit eam filius eius rex domnus Ranemirus ad ducem domnum Guttiherrem Hermegildi filium. Completis autem diebus domni Ranemiri confirmavit filius eius serenissimus princeps domnus Hordonius ad pontificem domnum Rudesindum episcopum. Rex vero domnus Hordonius finem vite completum, ad vero in sedem regiam frater eius rex domnus Santius et soror eius domna Gilvira regina et confirmaverunt ad prefatum antistitem quod avii et parentes et frater eius confirmaverunt. Defuncto autem domno Santio rege succesit pro eo regnare filius eius domnus Ranemirus, et confirmavit ille et mater eius domna Tarasia regina ad domum Domini Salvatoris monasterii Cellenove et abbati Manillani. Ut autem complevit rex domnus Ranemirus annos vite sue, successit in regnum rex domnus Veremudus prolis Hordonii; iterum confirmavit ad prefatum monasterium et ad supradictum abbatem quod priores reges fecerant. In hoc ergo tempore regum, nullus homo inde comissorium aut hereditatem ibi habuit. Ipse vero supra memoratus dux Hermenegildus per regis iussionem et voluntatem filiis suis obtinenda divisit, et per ipsam divisionem venit in portionem filii eius Guttiherri Menendi mandationem de Ablucinos cum Barra et Bubalo et homines habitantes nominati trans fluvio Bar\v\antes1 et alias mandationes plurimas, quas hic non scribsimus. Et obtinuit eas ipse Guttiher Menendiz omnibus diebus vite sue absque alio herede, non quomodo de comissorio sed quomodo de prima presura. Et iterum ille divisit de Barvantes usque in Ambas Mestas, ubi se Syle infundit in Mineo, duobus filiis suis domno Rudesindo episcopo et fratri eius Froylani duci. Aliis autem filiis suis dedit in partes alias suam hereditatem sicut et istis duobus supra nominatis. Obtinuerunt autem eas domnus Rudesindus episcopus et frater eius supra nominatus Froyla cunctis diebus vite sue, nullum alium hominem ibi hereditatem possidentem preter ambos germanos. Et dum venerunt ad extremum diem que cunctis viventibus inrevocabiliter hereditas est, reliquerunt ipsas hereditates mandationem in iure monasteriorum suorum Cellenove et Villenove, nullum illis heredem vel possessorem ibi relinquentes. Post obitum vero supra dicti pontificis et iam memorati ducis intraverunt in ipsas mandationes homines de extraneis partibus quorum avii vel parentes aut propago numquam ibi hereditatem habuerunt, nec grandem nec modicam, et fecerunt ibi hereditates quod eis non licuerat non parvas sed multas, unde orte disturbationes de supra dicta monasteria non parvae sed multe. Et fecerunt inde // querimoniam fratres qui ipsa monesteria possidebant in concilio vel presentia regis domni Veremudi, et mandavit ipse rex ipsas hereditates prehendere et tornare in iure supradicti monasterii, etiam et quod avii eius fecerant et iussionem regis domni Adefonsi non convellerent nec irrumperent. Ille mente devota Deo obediens pro animabus preteritorum regum vel pro anime sue remedio, et cum conibentia et consilio episcoporum et magnatorum palatii confirmavi per seriem testamenti ipsam mandationem Ablutinos cum Barra et alias que in testamento resonant, secundum eius obtinuit supradictus pontifex domnus Rudesindus episcopus post partem redemptoris mundi et ipsius monasterii Cellenove et abbatis Manillani et Didaci et fratribus sub eorum regimine ibi degentibus. Post obitum vero regis domni Veremudi qui hoc mandaverat et firmaverat, addiderunt ipsi raptores et extranei homines manum et ipsas hereditates quas tenebant non dimiserunt, et alia\s\ adhuc obtinendas presumpserunt. Et defuncto autem supradicto rege domno Verremudo, suscitavit Deus semen illius regem domnum Adefonsum et collecto concilio Castell[e] terre Forinseze, Galleciense vel Asturiense levaverunt eum regem super cathedram avorum et parentum suorum in sede regia Legionense, omnes una voluntate Deo laudes reddentes et illi gratias agentes, et rex supradictus imperator iam sciens omnia et dividens cuncta, et prout opus erat recte divid\ie\ns2 universa, iterum facit ipse supradictus Manilla abbas et fratres supra dicti monasterii querimoniam ante prefatum et serenissimorum principem in multis locis, et ante eum sedentem comes magnus Menindus Gundisalvit, qui ex sub divino nutu creator et nutritor erat, et omnem terram Gallecie sub Dei et ipsius imperio regis iuri quieto obtinebat, et rex in villa Gomarici sedens, et ipse iam dictus dux Menendus Gundisalvit qui ex semine supra memorati Hermegildi comites descendit, et neptus supradicti pontificis, et ab eo sanctificatus et benedictus abebatur. Elegit rex et ipse comes iudicem de palatio Pelagium Ardalvi filium qui iudex erat constitutus a rege, ut veniret in medio terre supra dicte mandationes, et venirent ante eum omnes infanzones et homines qui ipsas hereditates sine veritate tenebant sive de comparatione vel de quacumque petitione vel de obitum supradicti pontificis usque nunc tempus relinquerent eas post partem monasterii absque alia dilatione et sine aliqua postea irruptione vel disturbatione. Et misericordia motus ipse serenissimus princeps et ipse comes et ipse Manillani abbas ordinaverunt ad ipsos qui ipsas hereditates tenebant vel possidebant, ut tornarent eis medium pretium de parte ipsorum monasteriorum unde fuerint homines vivi, unde fuerint autem mortui careant omnia ab integro, et tornet se totum post partem monasterii. Si quis tamem quod fieri minime credimus et fieri non opportet contra hoc factum ut stabilitatem non habeat confirmaverit et male confirmando infringere vel convellere vel irrumpere voluerit, in primis a fronte propriis careat luminibus, et in perpetuo inferni baratro cum Iuda Domini traditore perpetuas et infinitas male torquendo lugeat penas, et a rege vel iudice constrictus quod infringere voluerit in duplo vel triplo quo invitus pariare quogatur. Et post partem regis et iudicum quantum lex godica et veritas ordinaverit pariare non tardet.

Facta vel exarata presens agnitio ipsas kalendas Februarias. Era tunc discurrente post Millesima et XLª3 et inquoante Vª4

Serenissimus rex domnus Adefonsus hec omnia que de sursum scribta sunt ut essent ordinavit ad confirmandum cuncta seriem inieci (signum). Gilvira Christi ancilla et regis genitriz prespicua cfr (signum). Menendus Gundisalvit qui sub imperio iam dicti regis hec omnia ordinavit et docuit cfr.

(1ª columna): Ranemirus Gundisalviz comes cfr.- Pelagius Hosterizi cfr.- Rodericus Gundisalviz cfr.- Oveccus Vimarazi cfr.- Rodericus Romaniz cfr.- Rodericus Ordoniz cfr.- Monius Menendiz cfr.- Gundisalvus Menendiz cfr.- Ranemirus Menendiz cfr.

(2ª columna): Sub Christi nomine Armentarius episcopus Minduliensis presulatum gerens hanc scribturam cfr.- Sub Christi nomine Gudesteus episcopus Ovetensis sedis cfr.- Sub Christi potentia Pelagius Hyriensis et apostolice sedis episcope cfr.- Sub Christi nomine Scemenus asturicense sedis episcopus cfr.- Sub [oppe] divina Arias episcopus (signum).

(3ª columna): Galindus Horottiz ts.- Ranemirus Menendiz ts.- Egas Menendiz ts.- Didacus Menendiz ts.- Vermudus Quiriaci ts.- Adefonsus Didaci ts.- Gundisalvus Telliz ts.- Ero Gundisalviz ts.- Guttiher Mittiz ts.- Randemirus Settiz ts.- Seniorino ts.- Citi Ansemondiz ts.- Ermiario Ansmeondiz ts.

(4ª columna): Gontinu Randemiriz ts.- Adequisio ts.- Erigio ts.- Tello ts.- Nausti ts.- Fralenko Randiz ts.- Segio ts.- Vidisclo Randiz ts.- Sunze ts.- Geodemiro ts.- Zaman Oratiz ts.- Nausti ts.- Adaulfu ts.- Froila Ouvequiz ts.- Teygoy ts.- Teodemondo ts.- Gondila Gemondiz ts.- Evervandi sive et omnes mandationes habitantes in terra Ablucines [ts.]

Pelagius Oroaldi filius qui et iudex constitutus a rege quod iudicavi et ipse rege mihi iubente confirmavi (signum).

Ego serenissimus rex Adefonsus sanctam et veram Trinitatem credendo, vel hanc agnitionem nomen meum tertio iterare nuli scribendo et quod iterum ordinavi perpetim ad confirmandum roborem inieci (signum).

Sub Christi nomine Pelagius episcope prolis Ruderizi cfr (signum).

1 Orixinalmente escrito Barrantes.

2 Primeiramente escrito dividans.

3 L aspado.

4 Tachado Quint.

Materias

auto xudicial; avó; bispo; cárcere; casas; comisso; concilio; conde; confirmación; demanda; desembargo; doazón; escribán; exército; familia; fidalgo; fillo; Foro Xuzgo; herdanza; irmá; irmán; lei; linde; monxa; monxe; mosteiro; muller; nai; neto; nomeamento; pai; partilla; pazo; pena; prisión; proceso; querela; raíña; rei; río; sentenza; viaxe; violencia; xenealoxía; xuíz; xurisdición

Persoas

Adequisio; Adolfos; Afonso Díaz; Afonso III, rei de Asturias; Ares, bispo; Armentario, bispo de Mondoñedo; Cide Ansemúndez; Diego, monxe; Egas Méndez; Elvira García, raíña; Erixio; Ermexildo Gutérrez, conde; Ermiario Ansemúndez; Ero González; Ervedandio; Fralenco Randici; Froila Gutérrez, duque; Froila Ovéquez; Galindo Oródez; Gaudemiro; Godesteo, bispo de Oviedo; Gonzalo Méndez; Gonzalo Téllez; Guítiza, duque; Gúndila Xemúndez; Gundiño Ramírez; Guterre Ermexíldez, conde; Guterre Midónez; Manila, abade de Celanova; Men González; Munio Méndez; Nauste; Ordoño I, rei de Asturias; Ordoño II, rei de León; Oveco Guimaránez; Paio Ardálvez; Paio Díaz, bispo de Iria; Paio Oroaldez, xuíz; Paio Ostriz; Paio Rodríguez, bispo; raíña; Ramiro González, conde; Ramiro II, rei de León e Galicia; Ramiro III, rei de León e Galicia; Ramiro Méndez; Ramiro Sédez; Roi González; Roi Ordóñez; Roi Román; Rosendo, bispo de Dumio; Sancho; Sancho, rei de León e Galicia; Segius; Señorín; Tareixa Ansúrez, raíña; Teigoio; Tello; Teudemóndiz; Vermudo Ciríaquez; Vermudo II, rei de León e Galicia; Vidiscius Rández; Xemena, raíña; Xemeno, bispo de Astorga; Zamán Orátez

Outros

Asturias, reino; Dumio, bispado; Galicia, reino; Iria, bispado; León, reino; Mondoñedo, bispado; Oviedo, bispado; San Salvador de Celanova, mosteiro; Santa María de Vilanova, mosteiro