GMH/ÍNDICE A-Z

112
1144

Fernando Peláez piñora ao abade de Celanova Pelaio, unha herdade en Freixoso por trinta e cinco bracais.

TC, fol. 46r.

Era Millesima centesima octuagesima IIª.

Ego Fernando Pelaiz facio plazum et placitum vobis domno Pelagio abbati Cellenove de mea hereditate quam abeo in villa de Fraxenoso, ut teneatis illam in pignore pro XXXªVe bracales quos accepi de vobis super illam, et abeatis inde fructum usuarum donec reddam vobis vestros bracales, et cum voluero trahere illam de vobis non aliter nisi a sancto Martino usque in Pascha Domini a Pascha autem Domini, usque in sancto Martino iam non traham quamuis pretium redem nisi insequenti anno scilicet a sancto Martino usque in Pascha. Interim vero si ego mortuus fuero, remaneat hereditas illa pro parte de Cellanova, tam pro isto quam etiam pro remedio anime mee. Et nulli eam concedo post obitum meum, nec semini mee quamuis sit ex legitimo coniugio nisi ego prius in vita mea traxero illam. Quod si inde aliter fecero et in contemtionem illam misero componam post partem Cellenove CL modios, tam ego quam vox mea qui hoc temtare voluerit.

Ego Fernandus Pelaiz in hoc placito manus meas roboro.