GMH/ÍNDICE A-Z

92
1312, outubro, 5

arrendamento

O cabido arréndalle vitaliciamente ao mestrescola Vasco Pérez unhas casas por 300 mrs., a metade por San Xoán e a outra metade pola Asunción



ACOu, Escrituras XIV, 7

Noverint universi quod nos Gundisalvus Nuni decanus et capitulum auriense arrendamus vobis Velasco Petri magistroscolarum eiusdem domos nostras que fuerunt Fernandi Pelagii quondam canonici auriensis sicut eas Johanes Roderici thesaurarius a nobis tenuit arrendatas. Arrendamus vobis dictas domos ut habeatis et teneatis eas in vita vestra et detis inde nobis in salvo annuatim trecentos morabetinos monete domini regis Fernandi de qua computantur xvi paria pro iii morabetinis, videlicet medietatem in festo Sancti Johanis Babtiste et aliam medietatem in festo Assumpcionis beate virginis. Et si ista moneta in usu non fuerit dabitis de alia moneta que pro tempore accurrerit extimacionem istius prout duo de capitulo ducxerint extimandum. Et debetis reparare dictas domos in omnibus in tota vita vestra excepto quod si funditus corruerint non tenemini ad earum reparationem. Et ad hoc sic complemdum ego predictus magisterscolarum obligo me et omnia bona mea tam habita quam habenda et specialiter porcionem meam per quam sitis integri de dictis ccc morabetinis et insuper do vobis fideiussorem presentem et omnia bona sua ad hanc fideiussionem obligantem Johanem Roderici thesaurarium auriense quo defunto teneor vobis dare alium fideiussorem loco eius. Et si contemcio inter me et dictum capitulum orta fuerit super aliquo per duos de capitulo terminetur omni apellatione cessante. Actum fuit hoc Aurie in capitulo, iiiº nonas octobris, era mª cccª lª. Presentibus testibus Petro Sugerii porcionario auriense, Roderico Padron rectore ecclesie Sancti Jacobi de Barvantes, Stephano Fernandi clericis chori, Johane de Sancto Jacobo scriptore.

Et me Bartholomeo Petri cantore et cancellario civitatis aurensis adhibito et rogato premissis omnibus interfui et in mea presencia scribi feci signumque meum quod tale est apposui in testimonium premissorum.

(signum)

[reverso] Litera capituli domorum que fuerunt Fernandi quas Velascus Petri thesaurarius tenet in vita sua.