(...) decanus et
capitulum auriense arrendamus vobis
Laurencio Petri moratori in cruce Brancorum
in vita vestra totam rendam nostram
quam habemus in Alongis (...) de Alongis
a nobis tenuit arrendatam. Arrendamus
vobis dictam rendam cum
omnibus iuribus et pertinencis
suis, tali videlicet condicione quod
reparetis bene (...) et propaginetis et
reparetis vineas ita quod non defficiant
per culturam, et detis inde nobis
annuatim in salvo casu quolibet
contingente quingentos morabetinos
(...) xvi paria pro tribus morabitinis,
videlicet medietatem in festo Sancti
Iohanis Baptiste et aliam medietatem
in festo Assumptionis Beate Virginis
Marie. Et si ista moneta (...) que pro
tempore fuerit extimacionem istius prout
duo de capitulo duxerint extimandum. Et si per
inpotenciam vel negligenciam reparationis
dictarum (...) cultura (...)corum omissa
fuerit vel aliqua ex hiis que superius
sunt comprehenssa non fuerint
observata, licitum sit capitulo monicione
prehabita predictam rendam
prout eam invenire (...) propria
recipere et habere sine contradiccione
aliqua si voluerit. Et post obitum nostrum
si domus, vinee et omnia alia heredamenta
dicte rende non fuerint bene
reparata et culta, quod reparetur
per bona vestra. Et si contencio super
aliquo inter vos et capitulum orta
fuerit, per duos de capitulo terminetur
omni appellacione cessante. Et ad
hoc sit conplendum ego predictus
Laurencius Petri obligo me et omnia
bona mea tam habita quam habenda
et in supra (...) fideiussores mecum presentes
et consentientes et se et omnia bona
sua ad hanc fideiussonem obligantes quilibet
in solidum (Martinum) Mathie mercatorem
moratorem in vico Clausarum (...) Iohanis
et uxorem suam Terasiam Petri
moratores in Piñol. Et si dicti fid(...) aliquis
eorum decesserit statim detis alium vel
alios fedeiussores sufficientem vel sufficientes
loco ipsius vel ipsorum qui
teneantur ad omnia supradicta que
vos (...) capitulum tenemur deffendere
vos ad directum cum predicta
renda. Actum fuit hoc Aurie, xxviiiª menssis marcii,
era mª cccª lª iiiiª. Presentibus tes(tibus ...)
Gundissalvo Gato, Johane Domenici dicto
Archiepiscopo, Martino Domenici et
Roderico Laurencii clericis cori.
Et ego Alffonsus Viviani
canonicus auriensis cance(llarius ... civi)tatis
per reverendum patrem dominum
Gundisalvum dei gracia auriensem episcopum
deputatus ad notulas domini Bartholomei Petri
(...) cancellarii eiusdem qui dictam
literam devissam per alphabetum ad peticionem
predictorum de notula conffecta
per dictum can(...) eadem inveni secundum
tenorem et intencionen ipsius
notule, michi addens vel minuens, in
mea presencia (...) feci et in qualibet
copiarum signum meum apposui quod
tale est in testimonium premissorum.
(signum)
[reverso]
Litera
capituli de
renda de
Alongis quod
tenet Laurencius
Petri
dictus
Branco.