GMH/ÍNDICE A-Z

129
1092/ 01 / 29

Famula Vekaz dóalle ómosteiro de Celanova e ó abade Pedro, a villa de Sentanes no territorio de Ravaneda, que lle fora entregada polo abade Aloito e ela, co seu marido, fora aumentando. A doadora resérvase o usufructo da mesma ó longo da súa vida.

TC, fol. 49v.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, regnantis in secula seculorum amen. Ego Christi ancilla famula prolis Begikani, tibi pio ac redemptori meo sancto Salvatori in cuius honore fundatum esse cernitur monasterium quod nuncupant Cellanova, in territorio Bubalo subtus monte Leporario, et vobis pater domno meo Petrus abbas et fratribus vestris, do et offero in ipso loco sancto in territorio Ravaneda villam quam vocant Sentanes, quomodo nobis illam concessit abbas domnus Aloytus et post ea nobis ibidem ganavimus hereditates multas et bonas, quomodo ego illam obtinui usque ad obitum nostrum sic eam do atque concedo ab integro propter remedium anime et de viro meo Alvaro Arias cum quo illam ganavi, et determinat ipsa hereditas inter ambas devesas, et inde per terminum de Gargantones, et de alia parte per arrogium quem dicunt Aliarico, subtus auctario Vulpiliario eclesie vocabulo sancti Georgii, ita ut abeant inde servi Dei temporale lucrum et nos ante Deum premium repromissum. Si quis tamem, quod fieri minime credimus, aliquis homo, filiis, neptis, propinquis vel extraneis qui contra hoc factum nostrum ad irrumpendum venerit quantum inde quesierit abstulerit, tantum duplet vel triplet in ipso loco sancto et fratribus. Et hunc series testamenti obtineat firmitatis roborem usque in sempiternum.

Facta scriptura testamenti IIII Kalendas Februarii. Era C XXX post probata Millesima.

Ego famula Vekaz hanc scripturam manu mea confirmo (signum).

Munio Alvariz cfr. Argilo Alvariz et Deo vota cfr. Pelaio Muniz cfr. Petro Velasquiz cfr.

Petro ts. Menendo ts. Alvaro ts.

Seniorinus notuit (signum).