Nos homines qui sumus habitantes in villa Zacoys, id sumus prenominati Hordonio, Vermudo, Habze, Abdella et Timimi, vobis domni Manillani abbati et domni Didaci et fratrum vostrorum monasterii Cellenove. Plerisque manet cognitum quod obtinuimus quandam partem sancti Felicis villule iuri nostro de dato pontificis domni Rudesindi episcopi beate memorie quod nobis dederat ad stipendium usufructuario. Et paccato nobis inpendiente misimus illam in contemptione ad frater vester nomine Oduario qui ipsam deganeam sancti Felicis obtinebat pro quo pervenimus in ipsa villa in presentia iudicum Froila Nuniz, Abraham abba, Pelagius Spasandiz, Oduario Tetoniz, Gemondo Froylaz, Alfidio Gulderes, Pelagius Tructesendiz, Fagildus confessus, Oduario confessus, Vimara Froilaz et aliorum multorum filii bene natorum turba non modica, qui ipsos terminos previderunt secundum in vestra divisione resonat, et cuncta dixerunt quia est vestra veritas. Proinde causatus fuit nobiscum mandator vester nomine Salvator Groupraviz, manifestum est placitum ut fuissemus ad legem et quod nobis ordinassent adimplessemus. Obinde agnovimus nos in veritate et adsignavimus vobis vestram villam per textum scripture placiti, et per saionem nomine Godesteo, et facimus vobis legale placitum, ut si in quacumque tempus an nos an filii, nepti vel bisnepti, vobis vel fratribus vestris qui ipsam deganeam continuerint aliam calumniam in ipsam villam vobis inferre voluerint per ipsos terminos sicut in istam divisionem resonat, quomodo pariemus vobis tam nos quam qui hoc ausus fuerit infringere ipsam villam duplatam, et insuper per singula capita XX XX boves.
Notum die Vº ydus Magii. Era XXV post Millesima.
Hordonius in hoc placitum manum meam. Vermudo manum meam. Habze manum meam. Abdella manum meam. Timimi manum meam.
Qui presentes fuerunt: Poresindus Iohanniz ts. Ero Audiniz ts. Azo Vimariz ts. Fonso Sunilla et alii plures.