GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

212
963/ 04 / 29
Moisén, sanctorum martirum servis, e a súa muller, dóanlle ó mosteiro do Salvador e de san Agostiño no territorio de Trives, e a súa abadesa Vigilli, a metade das súas villae así como outros bens necesarios para o desenvolvemento da vida relixiosa.
TC, fol. 76v.
Christus. In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, et ob honorem Domini Salvatoris et sancti Augustini episcopi quorum baselicam vel monasterium constructum esse cernitur inter bisrivula Naviola et Squadio, territorio Tybris. Ego exiguus ac pusillus sanctorum martirum servis Moysen, cognomento Abdela, una cum coniuge mea Trudildi, peccatorum nostrorum mole depressi, in spe fidutiamque sanctorum suffragia respirando pro remedio anime nostre, donamus atque concedimus sacrosancto altario vestro, et tibi Vigilli abbatisse vel fratribus et sororibus in eodem loco degentibus, et in vita sancta perseverantibus medietatem de villas nostras, quas ganamus vel profligare potuimus ab integro, ipsam medietatem testamus eclesie sancte extra illa quam dedimus ad domno Amorino. Omnia alia medietatem testamus vobis, domos domorum, intrinsecis et extrinsecis, cupas, cupos, mensas, cathedras, perfia res, vestimenta, accessu vel recessu, montes, fontes, pratis, pascuis, paludibus, et omnes ipsas villas per omnes suos terminos antiquos. Et quicquid exinde iudicaveritis facere, liberam abeatis potestatem, quam et adiuratione confirmamus, ut si quis exinde vel inmodice confringere temptaverit, sit confusus et segregatus a sacra comunione, et cum Iuda Christi proditore maneat cruciandus in eterna dampnatione, et insuper in dampna secularia pariet ad tutores idem eclesieauri libras dua talenta.

Facta series testamenti IIIIº Kalendas Magii. Era prima et Millesima.

Moysen et Trudilli in hanc seriem quam fieri elegimus, et relegendo cognovimus manus nostras confirmamus (signum).

Sub Christi nomine Rudesindus episcopus cfr.-Sub Christi nomine Fredulfus episcopus cfr.- Rudericus Velascozi cfr.- Vermudus Maniti.

Tederadus ts. Egeredus ts. Abrecanus ts.

Ego Vigildu abbas monasterii sancti Stephani cfr.

Seniulfus presbiter qui notuit.