GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

470
1103/ 07 / 10
Graciosa Fofiniz e o seu fillo Oduario, véndenlle ó abade Pedro de Celanova a súa herdade en San Xurxo de Touza.
TC, fol. 163v.
TESTAMENTUM QUE FECIT GRATIOSA ET FILIIS SUIS DE VILLA SENTANT.

In Dei nomine. Ego Gratiosa Fofiniz vobis abba domnus Petrus monasterii Cellenove pre esse in Domino Deo eternam salutem, amen. Placuit mihi bone pacis volumtas accessit mihi non invitus, sed volumtarie ut vobis iamdictis facerem kartula vendicionis sicut et facio de hereditate mea propria quod habeo de viro meo Martino que mihi concessit in coniugio, et ego filii eius Oduario Martiniz, sic concedo vobis de illa hereditate mea ratione tam mea quam illas que comparavi de meos iermanos, damus vobis illa hereditate ab integro, proque accepimus ex vobis precio que nobis complacuit solidos XLV, vos dedistis et nos accepimus, et de ipso precio apud vos nichil remansit indebitum. Habet iacentia ipsa hereditate territorio Ravaneta subtus monte Castello de Pastores, vocabulo ecclesie sancto Georgio discurrente arrogio Aliarigo, habeatis, possideatis, faciatis de ea quod volueritis ubique illa potueritis invenire per suis terminis et locis antiquis. Si aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venerit, quisquis ille fuerit pariet vobis illa hereditate in duplo vel triplo ad vos vel qui voci vestre pulsaverit de ille monasterio, et vobis perpetim habitura.

Facta kartula vendicionis VIº idus Iulii. Era MªCªXLªIª.

Ego Gratiosa una cum filio meo Oduario in hanc kartula vendicionis manus nostras roboravimus (signum).

Preposito Gaudilani cfr. Prioris Iohanne cfr. Velasco Iohanne presbiter cfr. Nunno presbiter cfr. Petrus presbiter cfr.

Pro testes: Pelagio. Petro. Didaco.

Munnius notuit et cfr.