GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

487
983/ 02 / 19

Sandino e a sÚa muller cambian co abade Diego e o mosteiro de Celanova unhas propiedades no territorio de Quiroga. Sandino entrégalle a Celanova a súa villa de Nogueira coa igrexa do Salvador, e a cambio Celanova concédelle a igrexa de San Pedro.

TC, fol. 170r.

KARTA CONTRAMUTATIONIS DE MORARIA ET KEIROGA.

In Dei nomine. Ego Sandinus et uxor mea Eiloni, vobis domno Didago abba et omnium monacorum fratrum vestrorum de sciterio monasterio Cellenove, in honorem Sancti Salvatoris vocabulo. Placuit nobis atque convenit, nullius quogentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas, ut contramutaremus sicut et contramutamus vobis villam nostram propriam de Nogaria in ripa fluminis sive territorio quam inquiunt Karioga, discurrente rivulo Dornas, quomodo dividet cum Ambas Mestas usque per termino de Ranarios et exit ad sumitatem montium. Commutamus vobis ipsa villa cum sua eclesia de Sancto Salvatore, et sua corte optima et omnem utensilia quod intus est cupas, cupos, lectos, katedras, torculares, terras, vineas, pomares, saltos, arbores fructuosas vel infructuosas, accessu vel regressu in omni giro bene constructas. Et obtinuimus nos ipsam eclesiam et ipsam villam de nostras comparatas et de perfidiaciones pro [istas] firmitates quod in vestras manus relinquimus, et insuper cibaria modios L, vino modios L, et accepimus de vos proinde alia eclesia de Sancto Petro et sua corte et villa de aquis de Barrentio usque in termino de lago, terris, vineis, pumares, perales, nugares, omnes arboribus, in stipendium hominum aptos et dignis,saltos omnis per suis terminis, ipsa sicut est in omni giro bene constructa. Et est ipsa villa super alveum Sile, territorio sic Keiroga. Ita ex nobis unusquisque quod commutavit vel accepit possideat firmiter atque regiliter, et faciat exinde quod voluerit liberam in Domini habeat potestatem. Si quis ex nobis quod absit, et quod fieri non credimus, ut aliquis homo veniat de parte nostra contra parte vestra, de heredum vel de aliquis extraneis, propinquis vel potestatibus vel quispiam hominum qui vos ibidem vel inmodice inquietare temptaverit et nos non valuerimus ad iudicium auctorgare, tunc inferat pars nostra partique vestre, tunc pariemus vobis hac de quo agitur in duplo vel quantum a vobis fuerit meliorata, et insuper auri talentum et vobis perpetim habiturum.

Notus die XIº Kalendas Marcii. Era M XX I.

Sandinus Munniz et uxor sua Eilone manus nostras in capitulo de Cellanova roboravimus (signum).

Omnes fratres et monachos qui ibidem fuerunt: Frater Martino. Frater Liuvila. Frater Francemiro. Frater Ariulfo. Presbiter Didacus. Frater Suario. Frater Vitisclo. Frater Recesindo. Frater Breto. Frater Sesmirus. Alvatus presbiter. Azes sic. Onorigo sic.

(1ª columna:) Piniolo ts.- Didago ts.- Galendo Martiniz ts.- Veremudo monacho ts.- Miton Taniz ts.

(2ª columna:) Pelagius diaconus ts.- Frater Raupario ts.- Frater Ildemiro ts.- Frater Astrulfo ts.- Frater Vitiza.

(3ª columna:) Frater Ruderico ts.- Frater Keila ts.- Frater Sedeges ts.- Frater Trasarigo ts.- Frater Gundulfo.

EGO SENIOREM NOTUIT (signum).