GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

50
1104(1104-1109) / 07 / 13*

Vimara Velasquiz dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, a súa herdade en Santiago de Rubiás dos Mixtos.

TC, fol. 21v.

In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti, in cuius honore monasterium Cellenove esse constructum. Manet enim cognitum et a plurimis est declaratum. Ecce ego exiguus et servus servorum Dei Vimara Velasquiz in Domino salutem. Ideo Domine quod tu mihi dare dignatus est, cum devotione prompta et mente devota do et offero tibi hereditatem meam et tibi patri venerabili domni Petri abbati, et fratribus vestris ibidem commorantes et in vita sancta perseverantes, ob hoc placuit cum mihi ut facerem vobis textum scripture firmitatis sicut et facio de villa Ruviales, territorio Vanade, discurrente rivulo ipsius nomine vocabulo eclesie sancti Iacobi. Hanc hereditatem cum omnia bona sua intrinsecus et extrinsecus suis ubique eam potueritis invenire, ut abeant inde servi Dei in ipsum loco habitantes temporale subsidium, et ego ante Deum premium sempiternum. Si quis sane quod fieri minime opportet non credimus, aliquis homo contra hunc factum meum ad irrumpendum venerit tam de gens mea quam extraneis, quisquis ille fuerit, sit excommunicatus a fide catholica et insuper pariet post partem huius monasterii illam hereditatem in duplo.

Et hec scriptura testamenti in cunctis diebus plenam obtineat firmitatis roborem (signum).

Facta concessio testamenti quotum IIIº ydus Iulii.

Pro confirmans: Prepositus Sandinus. Prioris Iohanne. Gundesindus presbiter. Menendus presbiter. Gundisalvus presbiter.

Pro testes: Petro. Didaco. Pelagio.

Munninus notuit et cfr.

* Tal e como ocurría no documento nº 9, este vai sen data ainda que a través do seguimento do prepósito Sandino, no abadiato de Pedro,podemos situalo entre os anos 1104 e 1109.