Meduma e a súaa muller incomunian ó
abade Manilán e ó mosteiro de Celanova, a súa villa en Bande, no lugar de Corbelle.
TC, fols. 178r. - 178v.
In Dei nomine. Ego Meduma et uxor mea Lita, vobis domno Manilla abba, Vitizani prepositi, et fratres monasterii Cellenove in Domino Deo eternam salutem amen. Ideo placuit nobis et accessit bone pacis volumtas, nullius quoque gentis imperio, nec suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas ut faceremus cartula incommuniationis de villa nostra propria que habemus in Vanate ubi dicent Corvelli, subtus monte Leporario discurrente rivulo Vanate. Damus vobis de ipsa villa qui fuit de vestro scusato Salamiro, quinta integra de quantum in ea habemus sive et de nostras comparatas quantum ibidem habemus vel aucmentare potuerimus in domos, lagares, terras cultas et barbaras, pumares, perares vel omnia quantum ad prestitum hominis est per suos terminis antiquis vobis damus atque concedimus, ut habeamus de vos moderationem et defensionem, et demus ad area et ad lagare quinta integra de quantum nobis Dominus dederit, abeatis et possideatis iuri quieto et qui post vos in vita sancta perseveraverit / Et si quis aliquis homo proinde vos calumniaverit, et nos eam vobis non auctorgaverimus tunc sit vobis licitum adprehendere de nos ipsa hereditate duplata vel triplata et vobis perpetim habiturum.
Facta karta incommuniationis pridie Kalendas Setembris. Era XXXVI post Milesima.
Qui presentes fuerunt: Solemiro Sisnandiz. Vimara Simproniz. Alvano. Mandino. Piniolo Mundiniz. Honorigo. Hermosindo ts.