GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

64
11101110 / 06 / 08

Avinza entre o abade Pedro de Celanova e o vicario de Menendo Velasquiz sobre os límites da villa de Legni, perto da igrexa de Santa Eulalia de Berredo.

TC, fol. 25v.

Era M C XLVIII et quotum VIº ydus Iunii.

Horta fuit intemptio inter abbas domnus Petrus et vigarii Menendo Velasquiz nominibus Velasco Pelaiz, et Ovecco Citiz, super villa Legni non procul adiacens ab eclesia sancta Eolalie discurrente rivulo Elenia. Dum adiuncta sunt propter ea iudicarunt inter eos ut dedisset abbas IIIes homines bonos, et iurassent illam hereditatem per suis terminis antiquis sicut et fecerunt. Dedit ille abbas suos vicarios Froyla Gundisalviz, Alvito Argemiriz, Veremudo Alvitiz, et iurarunt illam per illo lumbo montis qui est inter Regis et Regin, monasterio Cellenove et inde in illo avelaneto de Elenia, et medio de ipso rivulo usque in illo faxe, et inde per medium lumbis usque in illo saxo inter Elenia et Sabuzi, et inde in Sexas usque in monte Maiore. Obinde nos superius nominatus vobis abbas domnus Petrus placitum agnitionis in concilio vobis facimus ut numquam inquietemus vobis nec successores vestri pro illa hereditate. Et qui hoc neglexerit, tam nos quam qui post vos exautor evenerit, pariet post voci vestre illam hereditatem in duplo, et insuper mille solidos, et hoc actum semper sit firmum.

Pro confirmans: Fernando Sandiniz. Vimara Froylaz. Rudesindo. Adefonso Iulianiz.

Pro testes: Petro. Alderedo. Argemiro.

Munnio notuit et cfr (signum).