GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

12
1138/11/12. Segovia.

Afonso VII dóalle ó abade Paio Pérez a igrexa de S. Pedro de Xallas de Arzón e o casal de Rosende.

B.- Tombo, f. 8rv.

Transcr.- RECUERO ASTRAY, M.; GONZÁLEZ VÁZQUEZ, M. e ROMERO PORTILLA, P.- Documentos medievales..., doc. n.º 78.
Rex.- SÁNCHEZ BELDA, L.- Documentos reales de la Edad Media..., doc. n.º 225.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, Patris et Filii et Spirito Sancti.  Veteris testamenti assercione iubemur quod etiam noui testamenti predecessorum nostrorum uenerabilium doctorum testimonio aut infaciende auctoritatis corroboratur, ne quis alicuius partitatis temeraria prauitate seu ab orrendo instinctu nifande auaricie ductus seu quacumque hostili uiciorum labe corrubtus suscepti officii mercedem seu remunerationem uel in crastinum proferre seu dilatare letifero ausu presumat. Vnde ego Adefonsus, totius Yberie nobilissimi regis Adefonsus nepos, filie uero eius Vrrace atque Ramundi comitis filius, diuina dispensatione regi Yspanie gubernacula sortitus grato animo et spontanea uoluntate facio cartam stabilitatis siue testamentum firmitudinis tibi Pelagio Petriz siue pro nomine abbati de ecclesia Sancti Petri de Iales et de casale de Rosende sicut pertinet a\d/ regale cum solaribus, montibus, fontibus, molendinis, piscariis, pratis, terris, arboribus fructuosis et infructuosis, cum exitibus et regressibus. Hanc inquam supradictam hereditatem que est inter Barcala et Gentinis dono tibi tali conditione ut sit tibi libera potestas uendendi, cambiandi et donandi cuicumque placu- // -erit; nulli liceat in illa hereditate aliquid pignorare nec pro furto nec pro homicidio nec pro aliqua alia uoce liceat saioni siue cuiquam alii in ea pignorare. Siquis autem huius pagine decretum conatus fuerit uiolare uel temerario ausu presumpserit cumfringere eternis cum dampnationibus subiaceat innodatus hac cum Iuda proditore perpetuis pennis deputatus regi uero mille libras auri purissimi reddere compellatur precepi et facta propria manu confirmaui.

Facta carta Secobie, IIe idus nouenbris, era Mª Cª LXXª VIª.

Ego Adefonsus rex prefatus hanc cartam fieri precepi et factam propria manu confirmaui.

Petrus Gondesalui, comes, conf. Petrus, secobiensis episcopus, conf. Raimundus, osmensis episcopus, conf. Bernardus, segonciensis episcopus, conf.

Ordonius Godesteiz, ts. Rodericus Moniz, ts. Dominicus Aluarez, ts. Lupus Lopi, ts. Geda Melendez, ts. Garcia Melendez, ts. Raimundus Garsia, ts. Sancius Nunez, ts. Munio Arez, ts. Froyla Rodriguiz, ts. Munio, ts. Petrus Infanzon, ts.

Ego Laurencius, ecclesie Beate Marie segobiensis sedis capellanus, rege precipiente, hoc scriptum feci atque pro ea C solidos iacuscensis monete accepi.

(F. 8v.- MINIATURA QUE REPRESENTA A FERNANDO II E AFONSO IX).