1309, agosto, 30. Lugo
O bispo de Lugo adscribe á administración de xullo San Xoán de Parada e reserva para si certos dereitos.
In
nomine domini amen. Ad honorem sancte et individue Trinitatis Patris
et Filii et Spiritus Sancti et beatissime virginis matris Christi
omniumque sanctorum et celestis curie sanctorunque quorum reliquie in
lucensis ecclesiam venerantur. Nos frater Iohannes, miseracione
divina lucensis episcopus, una cum consensu universi capituli nostri
attendentes pauperitatem et tenuitatem mensse eiusdem capituli,
annectimus administracioni mensis iulii ecclesiam Sancti Iohannis de
Parada, lucensis diocesis, qui sita est in terra [espazo en branco]
predictam autem ecclesiam dicte administracioni annectimus seu unimus
cum iuribus et pertinenciis suis, ita tamen qui in eadem divinus
cultus seu divinum officium non fraudetur, scilicet ille
administrator qui pro tempore in dicta administracione fuerit,
teneatur instituere in eadem ecclesia cum vacaverit seu ponere
perpetuum cappellanum qui predicte ecclesie et populo serviat in
divinis et administret ecclesiastica sacramenta, et personalem
residenciam faciat in eadem; super quibus omnibus administratoris qui
pro tempore fuerit et lucensis capituli consentientis oneramus.
Reservata
nichilominus congrua sustentacione perpetuo capellano qui ponendus
fuerit in ecclesia supradicta. Reservamus etiam in eadem ecclesia tam
ius episcopale tam legis diocesane quam iurisdicionis seu subsidii
prestandi si necesitas exegerit et aliud ius quodcumque quod ad
episcopum spretare debeat de consuetudine vel de iure. Hoc autem
dicto capitulo seu etiam administratori qui preffatam
administrationem tenuerit concedentes [...] redditus et proventus
ipsius ecclesie in utilitatem suam convertantur salvo in omnibus iure
prelati [...].
Actum
Luci in hospicio domini episcopi ubi consuevit capitulum celabrari,
presentibus domno episcopo et aliis de [capitulo], in era Mª
CCCª XLª VIIª et quotum IIIº kalendas september.
(Notario
Francisco López).