In Dei nomine. Ego Vindemiola vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris monasterio Cellenove. Idcirco / (...) modo ut venderem vobis hereditate mea propria qua habeo de viro meo Ragimiru in villa que dicunt Ravvanal territorio Arnogie subtus castro que dicit Pilosino terras cultas vel incultas, arbores fructuosas et infructuosas vel omnia quantum ad prestandum est in ipsa villa per omnes suos terminos antiquos vobis vendimus id est hereditate qui fuit de Fofino octava integra vobis vendo sive sive et de illa de Busiana et accepimus de vos precio modios VIIII cibaria et bibere, res et pannos et de ipso precio apud vos nichil remansit, ita ut hab odiern\o\ die sit ipsa hereditate de iuri meo abrasa et in vestro iure et monasterio perhenniter possidendam vobis perpetim habitura.
Facta cartula vendicionis Vº idus Apriles. Era DCCCCLXLVIIII.
Vindemiola in hanc scriptura vendionis a me facta manus mea (signum).
Pro testibus: Mito ts. Gundesindus. Vistremiro. Berane. Gundesindo. Argimirus confessus ts. Arias ts.