GMH/ÍNDICE A-Z

516
1039/ 02 / 15
Ermosindo, coa súa muller e fillos, véndenlle a Cresconio e ó mosteiro de Celanova, a metade da súa herdade na villa de Amoroce, a outra metade pertence xa ao cenobio celanovés.
TC, fol. 177v.
DE AMEROZ.

In Dei nomine. Ego Ermosindo et uxor mea Noninna et filiis meis nominibus Onorigo, Pelagio, Vidisclo, Leocadia, vobis frater Cresconius, vobis cartula de hereditate mea propria que habemus de parentorum nostrorum sive et de avios nostros, sive et de ganato quomodo et de comparatu, et iacet ipsa villa in villa quod vocitant Ameroz super domum monasterii Cellenove, sub cast\r\o quod vocitant Castro Malo. De ipsa villa medietate vobis concedimus quia iam alia integra tenetis, damus vobis in ipsa villa vineas, pumares, sautos, figares, amexinares, nogares, perales, devesas, terras cultas vel incultas, aquas cursiles vel incursiles, petras mobiles vel inmobiles, casas, torcular, exitu et regressu, et omnia quantum ad prestitum hominis est in ipsa villa quanta visi sumus habere de parentes sive de avios nostros et de ganato quomodo et de comparato. Damus atque concedimus vobis illa ubi illa potueritis invenire inter gens nostra vel heredes nostros, et accepimus de vos precio in panem triigo, centeno et milio, et vino, et linteos VI, et bove medio et in alia hereditate modios X est sub uno modios LIº et Iº quartario, et de ipso precio apud vos nichil remansit, habeatis vos et omnis posteritas vestra et cui vos illa relinquere volueritis, liberam in Dei nomine habeatis potestatem. Ita ut de hodie et tempore sit ipsa villa de iuri nostro abrasa et in vestro tradita atque confirmata. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo ad inrumpendum venerit et ego in concilio post parte vestra non potuero auctorgare, quomodo pariemus ipsa villa duplata vel triplata.

Facta kartula vendicionis VX Kalendas Marcias. Era LXX VII post Milesima.

Ermosindo et uxor mea Nonilla et filiis nostris in hanc kartula vendicionis manus nostras (signum).

Qui presentes fuerunt, id sunt: Sisnandus monachus ts. Paterno ts. Mundino ts.