Senuldu e Eizon, xunto cosseus saións, entraron na casa de Sandino
Moniz e como resultado da violencia de Senuldu, morreu un home do citado
Sandino. Por elo, Senuldu entregalle a Sandino Moniz e a súa muller
unhas viñas en Nogueira, no territorio de Quiroga, que cambiara co
mestre Gonzalo.
TC, fols. 59r.- 59v.
Dubium quidem non est sed multis notissimum eo quod causatus fuit Eizon con Senuldu in voce de Beata et de suos filios eo quod intravit in casa sua consilio adiuncto cum suos sagiones, et saccavit inde tres homines manu rabinosa, et de ipsas feritates quas fecit Senuldu devenit inde homo ad mortem. Et ego Senuldu agnovi me in veritate et feci inde conpaginam / et abui in iudicatu a dare VII solidares, ut in Domino Deo eterne salutis. Placuit nobis propria nostra voluntas ut vobis iamdictis Sandino Moniiz, et uxor vestra Eilo ut faceremus vobis pro ipsos VII solidares kartula textum scripture confirmationis sicut et fecimus de vineas nostras proprias quas abemus contramutatas cum magister Gondisalvo. Et sunt ipsas vineas in territorio Karioga, flumine discurrente Syle in loco predicto in villa que vocitant Nugaria. Confirmamus vobis illam vineam que iacet prope vestro domo alende regu qui discurret quomodo iacet conclusa ab integro cum sua terra calva et suos sibiadales super illud lagare usque in carrale qui discurrit ad illo molino. Et alia vinea que iacet de testa de illa zella cum suos fructuarios usque plega in termino de Quidio, et alia terra calva que iacet ante illam portam cum suos kastaniales, et suo ortale usque plega in illo zepo. Damus vobis atque confirmamus, ut de odie die vel tempore sint ipsas vineas de iure nostro abrasas et in vestro sint traditas atque confirmatas, et abeatis vos et omnis posteritas vestra, ut si aliquis homo ad irrumpendum venerit, et nos in iuditio non post parte vestra vindicare non potuerimus ex licitu abeatis ad prehendere de nos ipsas vineas duplatas vel quantum ad vos fuerint melioratas.
Facta Kartula confirmationis notum die quod erit XV kalendas Ianuarias. In Era M I.
Senuldu et uxor sua Astruili in hanc kartulam confirmationis manus nostras signum fecimus (signum).
(1ª columna:) Gondisalvo ts.- Quendulfu ts.- Eyzon ts.- Karidoso presbiter ts.- Adulfu ts.- Nandoi ts.
(2ª columna:) Dulcidio ts.- Blandu ts.- Cidi ts.- Emiliano ts.- Manoi ts.- Astrili ts.