GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

543
1138/ 07 / 22
O conde Gomez Nunides, dóalle ó mosteiro de Celanova a súa herdade de Bustarenga xunto ó castelo de Sande, que ten de herdanza da súa avoa.
TC, fol. 186r.
DE BUSTARENGA.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego comes Gomez Nunides pro remedium anime mee, et pro Dei amore offero et concedo ad istum locum sancti Salvatoris quod vocitant Cellanova, hereditatem meam propriam pernominatam Bustarenga que habeo de parte comitisse domna Goncina que fuit mater de pater meus. Do et concedo integram intus et foris per suis terminis et locis antiquis, cum quantum ad prestitum hominis est in secula seculorum. Et habet iacentia ad radice castro de Sandi subtus mons Navia, discurrente rivulo Arnoia, prope eclesiam sancti Salvatoris. Si quis aliquid homo de gens mea vel de extranea, contra hec meum factum et testametum quod facio in honorem sancti Salvatoris et omnium sanctorum in manu abbas domnus Pelagius et congregatio eius, ad inrumpendum venerit vel venero quantum in calumnia miserit tantum duplet vel triplet post mortem monasterii Cellenove, et insuper sit excomunicatus de patre et de filius et de sancti Spiritu.

Facta series testamenti XIº kalendas Augustas. In Era M C LXXVI.

Ego comes domnus Gomez in honorem omnipotenti Deo et omnium sanctorum in hanc kartula testamenti per manu Pelagius abba et congregatio eius manus (signum).

Episcopus domnus Martinus sedis Auriensis cfr. Episcopus domnus Pelagius sedis Tudensis cfr. Archidiaconus Pelagius Nunides cfr.

Rudericus presbiter clericus ipse comes ts. Iohannes presbiter clericus ipse comes ts. Erus presbiter clericus ipse comes ts.

Iohannes presbiter clericus ipse comes qui notuit et hec est meum signum (signum).