GMH/ÍNDICE A-Z

62
935935 / 07 / 03

O rei Ramiro II concédelle ó bispo Rosendo as igrexas de Santa Eolalia e outras a ela xungidas, San Cristovo e San Fructuoso in insula. Tamén lle concede a igrexa de Santiago en Doraxa.

TC, fol. 25r.

Christus. In nomine Domini. Ranemirus rex, vobis patri egregio domno Rudesindo episcopo, in Deo Dei filio sempiternam salutem, amen. Spontanee etenim serenitati nostre annuit voluntas et facimus vobis cartulam concessionis de eclesia vocabulo sancte Eolalie ubi fuit Kidericus abbas, vel de alias eclesias eiusdem loci subditas quorum nomina hec sunt, Sancto Christoforo et Sanctum Fructuosum in insula. Ita ut a modo ac deinceps parti vestre maneant concesse cum omni integritate per terminis et adiacentiis, vel cum omnia quicquid ad eosdem locos pertinere dinoscitur. Et sint in sustentatione et gubernatione clericorum ac monacorum Deo et vobis placentium. Concidimus etiam vobis eclesiam sancti Iacobi in Doraxa. Et si aliquis ex prosapie nostra vel quislibet generis homo pro hoc quod vobis concedimus vos inquietare presumserit, et hunc factum nostrum vel inmodico e mutilare temptaverit presentem cum crutiatione careat vitam et nullatenus partem accipiat in illius eternitatis baratam, sed perpetuus ardoribus mancipatus lugens miser perhenniter meaneat obnoxius, et huius nostre scripture textum in cunctis obtineat valitudinis firmamentum.

Notum die Vº nonas Iulii. Era D CCCC LXXIII.

Ranemirus serenissimus princeps hanc concessionem a nobis factam (signum).- Veremudus filius regis (signum).- Ordonius filius regis (signum).

(1ª columna:) Sub Christi nomine Oveccus ovetense episcopus (signum).- In Dei nutu Pantaleon lamecense episcopus (signum).- In Christi concessu Dulcidius zamorense episcopus .- In Dei dono Hermegildus yriense episcopus.- Sub Christi verbo Oveccus Legionense episcopus.- Sub Domini gratia Salomon Astoricense episcopus.

(2ª columna:) Pelagius Tetoniz ts.- Velascus Ruderiquiz ts.- Suarius Sigeridi ts.- Arias Aloytiz ts.- Hordonius Gudesteiz ts.-

Menitius diaconus scribsit.