A infanta Elvira, dóalle ó mosteiro de Celanova e ó seu abade Pedro,
unhas casas en Compostela que recibira en herencia de Cipriano Sisnandiz
e da súa muller Aragonta, que estiveran ó seu servicio.
NOMINE GENITORIS GENITI NECNON ET PNEUMATIS ALMI QUI IN PERsonis trinus et in unitate unus permanet verus Deus per numquam finienda seculorum secula amen. Dubitari in posterum non opportet quod apicibus litterarum notatur, et notum cunctis fieri volo ego Geloyra nobilissimi regis Hyspanorum Fredenandi filia. Hoc eo quod in palatio meo nutrivi Ciprianum Sisnandiz, et domus mee egonomum constitui, et uxorem nomine Aragonti ei tribui. Qui ambo in uno positi coniugio fecerunt sibi cartulam benefacti de omnibus suis rebus, ganato etiam et hereditate. Et post non multum temporis in meo servitio et in hoste fratris mei imperatoris domni Adefonsi contigit eum mori relicta uxore sua supradicta Aragonti in meo iure et cuncta eius substantia. Quam honorifice retinui ut melius potui, et similiter posthec mortua est, et reliquit mihi omnia ad obitum suum, etiam et dedit mihi illam cartulam. Ego vero acceptis cunctis in meo dominio quedam dedi suis propinquis, quedam vero dedi pro ipsorum animabus inter que accepto consilio et pura mente et proprio consilio in honore sancti Salvatoris et sanctorum Michaelis, Petri et Pauli apostolorum et Iohannis apostoli et evangeliste, et sotiorum eius quorum reliquie veneranter recondite habentur aput arcisterium Cellenove territorio Bubalensi et Limie litore Minei et Arnogie fundatum. Hoc testamentum fieri statui de corte hic in Compostella in illo campo qui fuit supradicti Cipriani et Aragonti, et habuit de avolentia atque de ganantia. Id est fuit inprimis de domno Sisnando Yldebreiz, de cuius dato recepit illam eius sobrinus Sisnandus Argimiriz, qui ad obitum suum dedit eam filiis suis Pelagio, Cipriano, Abrecano et Adefonso, et aliis Cipriano Vimaraz, Adaulfo et Didaco et Fradiulfo. Et posthec cum Dei adiutorio et inde supranominatus Ciprianus comparavit ast ganavit de supradictis, et de aliis de Ruderico Erotiz et de Fredenanda, et de sancto Martino alia ganantia ab omni integritate adquisivit, et construxit domos superatos et casas cum quintana, et exitu ab utraque parte et ortaleso deforis unum ad illud ustiolum, et aliud in ortales de Cisterna. Omnia ab integro preter raciunculam de Pelagio Sisnandiz huic monasterio Cellenove et tibi abbati domno Petro et fratribus tecum commorantibus, etiam et successoribus tuis, per hanc scripturam testamenti do et testor secundum eas obtinuerunt supradicti Ciprianus et Aragonti per suas cartulas et pretium legitimum sic pro remedio animarum suarum, et pro me qui post eos remansi, do et concedo ut abeatis et possideatis vos et successores vestri et faciatis quod vestra fuerit voluntas. Ut vestris orationibus adiuti et ipsorum sanctorum precibus sufulti mereamur in die iudicii vocem dominicam audire, Venite benedicti Patris mei percipite regnum quod vobis paratum est a patre meo, et sic consolati celestia regna mereamur intrare per omnia secula seculorum. Qui vero hoc testamentum et scripturam de odie die et tempore irrumpere voluerit quisquis fuerit, potens, inferior, humilis, sententia canonica perculsus, pariet vel pariemus tibi abbati Petro et voci eiusdem monasterii ipsas casas duplatas vel triplatas, et desuper exsolvat solidos Dos, et hoc actum semper sit firmum.
Notato die XIIIIº kalendas Iunii. Era I C XXXV. Imperante domno Adefonso Toletano.
A divino auxilio monita ego Geloyra hoc votum quod fieri volui et relegendo subscripsi (signum) /
(1ª columna:) Didacus Gilmiriz clericus et vicarius in casa domni Iacobi apostoli cfr.- Gundesindus abbas et arcipresbiter cfr.- Pelagius Gunsalviz primiclerus cfr.- Pelagius Didaci cfr.- Petrus Astruariz diaconus cfr.- Petrus Danieliz clericus et iudex [noxius] cfr.- Sigeredus presbiter thesaurarius cfr.- Pelagius Gudesteiz iudex cfr.- Arias Cirianiz arcedianus cfr.- Pelagius Martiniz iudex cfr.- Vincentius Palacii egonomus cfr.
(2ª columna:) Petrus auriensis episcopo cfr.- Nunnus comes cfr.- Petrus Froylaz comes cfr.- Anaia Petriz qui vicarius et maiorinus cfr.- Martinus Sismondiz cfr.- Pelagius Citiz cfr.- Froyla Didaci cfr.
Qui ibi sunt testes: Petrus ts. Pelagius ts. Ordonio ts. Christoforo ts. Arias ts. Didaco ts. Munnio ts. Aloyto ts.