GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

110
1085/ 03 / 16

Guldregoto, prolis Alvaroni, dóalle ó mosteiro de Celanova dúas villae en Macendo non lonxe do río Miño, ámbalas dúas chamadas Vilella, xunto cun casar no lugar de Meizo.

TC, fol. 45v.

Domino Deo omnium rerum creatori et factori qui simul cum filio tuo Domino nostro Ihesu Christo, et cum Spiritum Sancto unus extas Deus per omnia. Ego Guldregoto prolis Alvaroni, cum peccatorum meorum deycior, sed etiam testes conscientia reata mei criminis expavesco ut per te dominator celi et terre veniam aput sanctam et venerabilem tuam presentiam invenire merear. Et ideo quod de te accepi devotioni mee extitit ut quasi numus offerem tibi ad locum monasterii Cellenove que ibi in tuo nomine virtutes sunt consecrete, et abba presidente domno Pelagio do et offero villas que iacent in Mazaneto non procul fluvio Mineo, et sub castro Salamiri, quam abeo de avorum et parentum meorum vel de comparato, hic sunt villellas duas quas sic dicunt Villellas, una in valle et alia desuper cum suo casale que mihi evenerunt in ratione inter meos iermanos integras cum omnes suos exitus ab integro. Adicimus etiam alium casare qui ibidem circa iacet quam nuncupant Meizo que sic evenit mihi inde in portione inter meos iermanos medio, et in alio medio comparavi de mea iermana domna Gudigeva pro legitimo pretio quod illi bene complacuit, et nichil inde aput vos remansit indebito. Ita et sic concedo ad monasterium integro et inrevocabiliter trado ut in domo Dei inde abeant Christi famuli temporale subsidium, et mihi ante Deum premium inconvulsum. Si quis tamen, quod fieri ommino credendum non est, ut aliquis homo propinquis aut extraneis ardore cupiditatis accensus de hoc testamento quod Deo et sanctis eius collatum est, sit anathematus in conspectu Dei patris omnipotentis sit extraneus qui inde violenter extorquere temptaverit, et pariat post partem regis auri talenta et ad monasterium vel voci sue, ipsas villas duplatas vel triplatas.

Facta series testamenti die XVIIº kalendas Apriles. Era M C XXIII.

Et hec scriptura roborem firmitatis perhenniter obtineat per secula cuncta. Ego Guldregoto Christi ancilla et eius vota in hanc seriem testamenti quam gratanti animo elegi, et fieri iussi manu mea propria roborem inieci (signum).

(1ª columna:) Alvarus neptus eius cfr.- Nunnus frater eius cfr.- Pelagio cfr.- Ordonius Dei gratia Auriense sedis episcopo cfr.- Comite domno Fernando qui tunc Limie terram tenebat cfr.

(2ª columna:) Nunnu Fernandiz cfr.- Et aliorum filiorum bene natorum cfr.- Vimara Gundesindiz cfr.- Gundisalvo cfr.- Viliulfus presbiter cfr.

(3ª columna:) Iohannis Oduariz conversus a Deo cfr.- Pelagio Petriz cfr.- Abba domno Gaudila cfr.- Abba domno Guila cfr.

Gundesindo ts. Martino ts. Affonso ts. Miron ts. Salvatus ts.

Regnante serenissimus et princeps Adefonso tenente regnum patris sui.

Gemondus presbiter cfr notuit (signum).