Sancho Velascoz e súa muller, véndenlle a Gemondo Vimaraz a súa herdade en san Miguel de Orga.
TC, fols. 92r. - 92v.
In Dei nomine. Ego Santius Velascoz et uxor mea Adosinda, placuit nobis spontanea nostra voluntas ut vobis Iemondo Vimaraz faceremus kartulam sicut et fecimus de hereditate nostra propria quam abemus de ganantia vestra in villa de Orga, territorio Sorice subtus monte
castro Berreto, discurrente rivulo iam dicta Sorice, eclesie vocabulo Sanctus Michael. Damus vobis ibi in ipsa villa iamdicta medietatem de villa que fuit de tio Angibono et de sua muliere tia Senior, per ubi dividet de una parte cum termino de Sancta Eolalia et de alia parte per terminum de Sancta Leocadia et Sautomeri, et inde per terminum de Bovatella usque plecat in rivulo supradicto. Omnia ista herentia infra terminos istos supranotatos quod est de tia Senior et de suos filios, tam de avorum et parentela quam etiam de suaganantia et comparatela sive contramutato vel fundato, medietatem vobis inde concedimus ad perabendum de quanto solitum est discurrere ad aream et ad lagare de ipsa muliere superius iamnotata pro qua accepimus de vos pretium legitimum et idoneum caballum nimis obtimum colore amarello valente solidos CC, et amplius fuit aput nos melior. Ita ut ab odierno die et deinceps sedeat ipsa heredentia cum omnia sua prestantia suprataxata de iure nostro abrasa et in vestro iure sit transladata atque confirmata. Abeatis vos illam iuri vestro quieto et possideatis eam usque in sempiterno sicut et ego usque admodo et deinceps, quicquid exinde agere volueritis liberam in Domino potestatem abeatis. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliqua forma hominis surrexerit qui hanc scripturam et factum nostrum irrumpere voluerit, tam nos tam propinquis nostris quam etiamvel extraneis, quisquis ille fuerit pariet ipsam heredentiam duplatam post partem vestram, et post partem regis vel iudicis qui illam terram imperaverit alia tanta et vos perpetim abitura.
Facta cartula venditionis et confirmationis ipsas Kalendas Iulias in concilio et eclesie sancto Iacobo ad porto, ante illum comitem domnum Velascum et alii multorum filii bene natorum qui ibi erat congregati in ipso concilio Era M LXX VIIII.
Ego Santius qui dedi et in hanc cartulam manu mea / confirmavi.
Qui presentes fuerunt: Ariulfo ts. Citi ts. Menendo ts. Frogia ts. Alio Citi ts.
Gundisalvus notuit et presens ibi fuit.