Rodrigo véndelle ó bispo Rosendo e ós seus frades, a súa viña en O Salvador de Rabal.
TC, fol. 143v.
In Dei nomine. Ego Ruderico vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris. Placuit nobis et vendimus vobis mea vinea propria sub donon de Sendoi et inter vinea de domno Osorio et de alia parte iuxta mea alia vinea in villa que dicunt Ravanale subtus
castro que dicunt Pelosino sic quomodo iacet per ubi illa delimidavimus et coram testes adsignavimus et accepimus de vos pro ipsa vinea modios VIIII id est centeno modios VI vino sestarios II milio modios II valente de ipsa vinea quod mihi bene complacuit. Vos dedidtis et ego presentem accepi et de ipso precio apud nos nichil remansit, ita ut hab odierno die et tempore sit ipsa vinea de iuri meo abrasa et in iuri vestro perhenniter habitura. Si quis tamen quod fieri minime credo aliquis homo proinde vos calumniaverit aut ego an quislibet homo, tunc inferat vel inferamus pars mea ad parte vestra ipsa vinea duplata et vobis perpetim habitura.
Facta cartula vendicionis VIIIº idus Marcii. Era DCCCCLXLVIIII.
Ruderico in hanc cartula vendicionis, a me facta manus mea (signum).
Argemirus confessus ts. Asoi ts. Ragiane ts. Vistremiro ts. Gondesindo ts. Mito ts. Vimara ts. Ascarigo ts. Gunderigo ts.