1316, xaneiro, 21. Lugo
O Cabido acorda que os cóengos ou dignidades ausentes por mor de estudos perciban o xusto e gocen do post mortem.
Era
Mª CCCª Lª IIIIª et quotum XIIº kalendas
februarii [...] prout moris est in ecclesia lucensis [...] et aliis
de capitulo qui tunc presentes erant in ecclesia lucensis [...]
volentes facere gratiam specialem venerabili viro, donno Iohanni de
Canpo, archidiacono de Sarria in ecclesia lucensis ipsum [...]
[man]sionariam in ecclesiam lucensis quod ius habent alii qui
dicuntur mansionarii in ecclesia supradicta, videlicet, ut in studio
existendo de fructus prebende sue recipiat sicut alii personatus
habentes et canonici in ecclesia lucensis studentes percipere
consueverit; et ut fructus prebende sue quam obtinet in ecclesia
lucensis post mortem recipere valeat et omnia alia iura qui persona
et canonici lucensis habent et habere debent racione mansionarie in
ecclesia lucensis, sicut in constitucionibus lucensis ecclesie
continetur, ac etiam consuetudine adprobatur; non obstante qui
predictus archidiaconus in ecclesia legionensis prius canonicatuum et
prebendam obtinuit et postea in ecclesia compostellana.
Presentibus:
predicto decano et aliis pluribus de capitulo.
Alffonsus
Petri, publicus notarius lucensis, de mandato decani et capituli
supradictorum notuit.