GMH/ÍNDICE A-Z

215
995/ 02 / 25
Preito entre Ero Fofiz e Osorio Iohanniz e o seu fideusor Odoario Quintilani, en presencia do rei Bermudo II, pola propiedade dunha villa S. Paio de Albán, resolto a favor de Osorio Iohanniz.
TC, fols. 77r. - 77v.
Christus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti qui est in Trinitate unus et verus Deus. Notum facimus concilio fidilium stantium ac residentium in presentia principis domni Veremudi, sive pro insubsequentis temporibus ut qui audierint vel viderint vera esse credantur. Liquide de omnibus patet et nunc clause eo quam fuit vir unus nomine Erus Fofiz homo regnis et non verus nec dilectus hominibus, abuit intemptionem cum Osorius Iohanniz, et dedit ei perfidiatorem nomine Oduarius Kintilani filius ut stetisset quietus ad veritatem ad tertio die in Lagias in presentia ipsius principis, et posuit placitum ad ipsum fidemiussorem villa nomine Albani, ut si se de concilio tolliset aut in fuga raptus fuisset et non adimplesset quod lex catholica docuisset, que caruisset ipsam prenominatam villam post partem ipsius Osorii. Dum pervenit ad aptum diem ut placitum complesset, fugam verum est, et cum conplisset et rebelles regis abditamentum castrametatus est. Dum autem pervenit talis auditus in presentia regis mandavit ad sagiones suos et preserunt illi omnia quicquid invenerunt tam villas quam et omnem rem suam sicut in canonem et lex gotica docuisset qui bona minime agunt, et ad regis ordinationem insolentes existunt; ad hec Osorius dixit ad fidemiussorem suum nomine Oduario: imple mihi placitum meum quod erpopondisti, et redde mihi quod in placitum peperegisti / Adhec Oduarius villam ipsam Albani quam in placitum mihi et tibi posuit Erus adprehendere eam pro debito tuo et dimitte me innoxium abuit causam calumnie ad hac Osorius: pergamus itaque ambos in presentia principes nostri, et omnia quicquid nobis constituerit ita agere debeamus. Adhec ambo in presentia regis quetus pro prior exponentes quomodo desursum resonat. Querelavit se Oduarius qui fuit fidemiussorem de ipso refuga, quomodo miserat eum fidiator ad Osorius et posuerat in fidiaturia ipsam villam nomine Albani. Ordinavit rex ut dedisset se, aut suum iuratorem hominem bonum qui prebuisset sacrum iuramentum qui ipsam villam post quam illam miserat in fidiaturia quia aliquod ius non abuerant in ea ipse refuga, sed steterat in iure vel fidiatoris et recepisset eam, et conplesset de ea vel fidiatoris, sicut in placitum resonat. Renuit ipse fidiator nomine Oduario et noluit [ullare] quia non tenuerat ipsam villam in iure, et ibi dederunt legem goticam et auctorigavit eam ad huius principis dominationem. Modo vero ego princeps serenissimus Veremudus tibi Osorio Iohanniz, concedimus tibi ipsam iamdictam villam cum omnia bona sua vel adiacentiis suis ab omni integritate quam ipse Erus per transgressionem suam perdidit. Et nos tibi pro tuo servitio donamus atque concedimus, ita ut faciendi de ea que tua steterid voluntas, et incuntanter arbitrii neminem ordinamus neque permittimus qui tibi mea disturbationem faciat neque inmodice, sed integram et intemeratam tibi maneat usque in perpetuum perhenniter possidenda. Si quis proinde te calumniaverit quisquis ille fuerit restituat tibi ipsam villam duplam vel triplam, et inde post partem iudicis vel cui lex dederit auri libras binas, et hunc scriptum firmum vel stabilitum maneat usque in perpetuum.

Notum diem Vº kalendas Marcias. Era terdena et III post Millesima.

Veremudus serenissimus princeps cfr (signum). Sub Christi nomine Armentarius Dumiense sedis episcopus cfr. Sub Christi virtute Pelagius Lucense sedis episcopus cfr. Cum Domini adiutorii Petrus apostolice sedis episcopus cfr. Manillani abbas cfr.