GMH/ÍNDICE A-Z

165
1172/04/19.

Testamento de Pedro Arias, que marcha en peregrinación a Xerusalén*.

B.- Tombo, f. 63r.
Transcr.- FERNÁNDEZ DE VIANA Y VIEITES, J. I.- “Documentos sobre peregrinos

gallegos...”, en Estudios Mindonienses, 7 (1991). Apéndice documental A, doc. n.º 6, p. 413.
* Observacións: Este documento cópiase tamén como número 87.

Testamentum Petri Arie de hereditate Soeuos et de Crespos et de Veeru.

Era Ma CCa Xa et quotum XIIIo kalendas madii. Hec est ordinatio quam facio ego Petrus Arias pergens in Iherusalem quatinus si illuc obiero omnia mea ordinata remaneant. In primis mando ad Sanctum Iustum illum \meum/ seruicialem de Soeuos quem tenet in pignore ipsi fratres pro remedio anime mee deliberare, et mando illum meum seruicialem de Crespos quem misi uxori mee in pignore pro duobus marcis argenti ut redimant eum ipsi fratres Sancti Justi cum illo quem tenui de illis quod fuit de patre meo pro quo debueram illis supradictum relinquere, et delibero eis etiam illam suam hereditatem quam eis mandauit amita mea pro anima sua in villa Ueeru et ego tenui ex eis. Mando uxori mee aliam meam hereditatem quam habeo in ipsa villa de Ueeru et cetera bona mea. Sed si aliquis ex parte mea uel extranea contra hanc uenerit scripturam sit maledictus et excomunicatus et pariat solidos D.

Ego Petrus Arias hanc scripturam confirmo.

Q. p. f.: Petrus, ts. Arias, ts. Martinus, ts. Prior Ramirus de Derzon, conf.  Didacus, presbiter, conf. Sanio, presbiter, conf. Pelagius Arias, conf. Ramundus Petris, conf.

Munio, presbiter, qui notuit.