1308. Lugo
O bispo anexiona unhas casas á mesa bispal e concédelle ao Cabido a igrexa de San Román.
In
nomine domini nostri Ihesu Christi amen. Notum sit omnibus qui nos
frater Iohannes, miseratione divina lucensis episcopus, de consilio
et assensu de venerabilium virorum domni Arie Petri Pardi
compostellanis ac lucensis eclesiarum decani, et eiusdem lucensis
ecclesie capituli universi per pulsationem campane ut moris est in
nostro hospitio congregavi, attendentes qui domus prestimoniales quas
olim tenebat Iohannis Fernandi, lucensis canonicus, ad capitulo
maioris lucensis ecclesie prope hospicium nostrum sunt nobis et
nostris successoribus quan pulmentum neccesaria pro familia et rebus
nostris, idcirco easdem domos mensse nostre annectimus ac etiam
hospicio nostro adiungimus per nos et familiares nostros habitandas
ac etiam retinendas predicto vero durante capitulo nos episcopus
supradictus de consensu decani et capitulo predictorum damus et in
perpetuum concedimus pro prestimonio capitulo memorato ecclesiam seu
heremitagium sive capellam Sancti Romani de Cortinis civitatis
lucensis cum domibus, hereditatibus, iuribus et pertinenciis suis ac
obventionibus universis quod quidem prestimonium debet per nos et
successores nostros cum vacare contigerit confferri alicui persone
canonico et porcionario lucensis ecclesie [...] eiusdem lucensis
ecclesie prestimonia conferuntur de quibus premissis nos episcopus,
decanus et capitulum supradictos [...].