GMH/ÍNDICE A-Z

387
1373, agosto, 6
información testifical

Debido á perda de documentación nas recentes guerras, recórrese á información testifical para determinar o que lle corresponde pagar á igrexa de Ourense como subsidio ao cardeal Guido de Bolonia, legado nos reinos de Castela e de León.

ACOu, Escrituras XIV, 73

Noverint universi quod in presencia mei notarii et testium infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum constitutis in claustro novo cathedralis ecclesie aurensis per pulsacionem canpane ut moris est venerabilibus et discretis viris dominis decano, personis et canonicis dicte ecclesie auriensis, tunc idem domini dixerunt quod cum reverendissimus in Cristo pater dominus, dominus Guido cardenalis de Bollonia legatus de latere in regnis Castelle et Legionis pridie exigeret et demandaret a dicta ecclesia auriense pro suis procuracionibus et subsidio partem eidem ecclesie contingenten de procuracionibus et subsidio supradictis, et mandabat illam partem solvere secundum taxacionem antiquam et consuetam, et quia fere omnes scripture dicte ecclesie auriensis fuerant et sunt totaliter perdite et amisse in istis guerris, capcionibus, depredacionibus, conbustionibus et rapinis que pluries et hatenus viguerant et fuerant in ista civitate et ecclesia auriense cum aliis mobilibus bonis suis, screpaliter ille taxe per quas alias dicta ecclesia auriense in talibus procuracionibus et subsidiis solvere consuevit. Idcirco ad informandum dictum dominum dominum cardinalem de predicta taxacione prout quidam antiquiores dicti cappituli viderant et alii ab aliis antiquis dicte ecclesie et civitatis predicte audiverant quantum dicta ecclesia auriensis in talibus procuracionibus et subsidiis alias solvere consuevit prout viderant et audienrant ut est dictum suum dixerunt et deposuirunt testimonium in hunc modum: Ecclesia auriensis secundum deposicionem venerabilium testium subsecutorum hominum fiddedignorum, videlicet Garsie Roderici decani auriensis, Johanis Fernandi archidiaconi de Castella, Johanis Iohanis archidiaconi de Baroncelle, Johanis Ortegua cantoris, Johanis Nuni scolastici, Gundisalvi Iohanis, Alfonsi Fernandi, Gundisalvi Iohanis abbatis de Castineira, Petri Enrici, Durandi Laurencii, Luppi Alfonsi, Valasci Petri et Alfonsi Arie canonicorum dicte ecclesie auriensis solvit dominis cardinalibus olim de latere in regnis Castelle et Legionis legatis, quando aliquis ipsorum uno anno continuo in sua legacia residebat centum florenos auri per suis procuracionibus et subsidio supradictis. Qui quidem testes sic iurati ad sancta dei evangelia manibus suis taucta deposuerunt, sic hoc se credere et ita esse verum. Et dixerunt quod secundum istam taxam dicta ecclesia auriensis non tenetur solvere dicto anno cardinali de Bollonia pro suis procuracionibus supradictis, videlicet pro quindecim mensibus continuis quibus stecit in sua legacia nissi centum et viginti quinque florenos auri, quos iam divisserant secundum quod continetur in taxa ex inde facta. Qui quidem floreni destributi fuerunt inter episcopum et suum cappitulum auriense ac abbates, priores et clerum, exemptos et non exenptos, et personas eclesiasticas diocesis auriensis prout hatenus in talibus extitit assuetum. Quam informacionem ego Garsias Didaci canonicus et publicus notarius dicte ecclesie auriensis feci et scripssy ad peticionem abbatum, priorum et cleri dicte diocesis auriensis ac procuratorum cappituli dicte ecclesie auriensis ad tollendam ambiguitatem in futurum.

Et de premissi omnibus et singulis certificatus dum coram me sic fierent et agerentur omnia supradicta in hanc formam publicam reddegi auctoritate et decreto dicti domini archidiaconi de Castella vicarii generalis reverendi in Cristo patris domini, domini Johanis dei gracia episcopi auriensis, et signum meum hic apposui ad testimonium veritatis, sub anno domini millessimo trecentessimo septuagessimo tercio, viª die mensis agusti. Presentibus ad hec testibus venerabilibus et discretis viris Martino Didaci canonico auriense, Bartholameo Petri, Gundisalvo Petri et Martino Petri porcionariis auriensibus ac Gundisalvo Martini hostiario dicti cappituli auriensis.

Constat ubi dicitur ‘agusti’.

(signum)

[reverso] Taxa nova ecclesie auriensis
super
susidio cardenalium.