GMH/ÍNDICE A-Z

27 D
1211, marzo, Pontevedra

Foro de Tui

Foro breve outorgado por Afonso IX (sen suscricións)

Fuente: Galindo Romeo, P., Tuy en la Baja Edad Media. Siglos XII-XV. Tipografía de la Revista de Archivos, Bibliotecas y Museos, Madrid, 1923. Colección Diplomática, doc. nº. XVII, pp. XIX-XX.

(…) Ego Adefonsus Dei grati rex Legionis et Gallecie (…) notum facio univesis tam presentibus quam futuris quod veni ad civitatem tudensem: episcopus autem dominus Suerius tudensis Decanus et Canonici illius loci in querimoniam proposuerunt de civibus ipsius ville eo quod sibi retinebant et denegabant suos foros et suas directuras quas eis persolvere tenebantur. Requisitis a nobis cartis quas episcopus et canonici et cives praedicti habebant super suis foris et consuetudinibus et earum tenore diligenter inspecto nullum recaudum, nullamque certitudinem inveni in eis. Ob hoc habito consilio et deliberacione cum magnatibus et vassallis nostris qui presentes erant feci illud per quod perpendi et intellexi quod iam dicta villa melius popularetur. Im primis igitur mandavi quod quicumque venerit in civitatem tudensem securus veniat et securus redeat et securus stet ibi quamdiu voluerit et vendat et comparet sed det suum portaticum episcopo et ecclesie sancte Marie tudensis sicut solebat dari tempore imperatoris. Concedo in super Deo et ecclesie iam dicte et vobis, domne Sueri eiusdem sedis episcope vestrisque successoribus in perpetuum vestras voces et calumpnias et relegum et detallum et plenariam potestatem in villa tudensi et omnes vestras directuras sicut unquam illas melius habuistis in tempore Imperatoris. Mando etiam et addicio quod nullus habeat amos vel vassallos in cautis vel hereditatibus episcopi et canonicarum nisi de consensu et voluntate eorum. Mandavi etiam deleri et in ignem comburi omnes cartas quas episcopus et canonici et cives iam dicti mihi ostenderunt super suis foris et consuetudinibus (…)

Et ego rex dominus Adefonsus una cum filio meo Infante domino Fernando hanc cartam quam fieri iussi roboro et confirmo et sigillo meo commnunio.

F. c. apud Pontem Veteram mense madi. Era M CC XLVIIII regnante rege domino Adefonso in Legione, Gallecia, Asturiis et Extremadura.