O infante Alfonso Enríquez dóalle a Sancho Rodríguez os casales de
Ramondo e Gaindi, xunto con todo o reguengo entre Berredo, PardaVedra e
Castrusando.
In Christi nomine. Ego infans Adefonsus filius Henrici et nepos Adefonsi Yspanie regis, tibi Santio Rodrigiz facio et concedo kartam donationis et firmitatis de nostra hereditate quam vocant casal de Ramondo, et alia que vocatur Gaindi toto illo regalendo quod est inter Berredo et Parada Vedra et Castrusando, discurrente arrugio Berredo, subtus mons Calvus. Do tibi illam per terminos quos vocitant per via publica que venit de Parada Vedra, et inde per illum
fontem de Gaindi et inde per illum barrarium de sancto Iacobo, et inde quomodo dividi cum monte Calvo cum quanto intus habetur, vel de foris. Sic ex die hodie habeas illam firmiter et posteritas tua post te profacere quecumque volueris, et ammodo nemo de meis neque de alienis sit ausus illam tibi calumniare vel infringere. Sed hoc factum meum roboratum permaneat evo perhenni. Et tamen si aliquis illam tibi infringere voluerit, pro sola temptatione in quadruplum conponat tibi, vel qui tua voce pulsaverit et sit.
Facta karta apud Villaza XIIIIº kalendas October. Era M C LXVIII.
Ego infans Adefonsus tibi Santio Rodrigiz hanc kartam propria manu roboravi (signum).1
Ego comes Fernandus cfr. Ermigius Moniz maiorinus curie cfr. Fernandus captivus alferez cfr. Petrus Rarus maiorinus Limie cfr. Auriensis episcopus Didacus cfr. Pelagius Cellenovensis abbas cfr.
Qui presentes fuerunt pro testibus: Petrus ts. Pelagius ts. Monio ts.
Menendus cancellarius infantis notuit.
—
1 PORTUGAL xunto a unha cruz de brazos desiguais.