GMH/ÍNDICE A-Z

33

1235, agosto, 11. Ortigueira, “in populatione noua”.
Traslado notarial dunha carta, con catro selos, outorgada por don Rodrigo Gómez e a súa esposa dona Maior Afonso, pola que lle conceden ó bispo de Mondoñedo, don Martiño, a facenda que tiñan en Ortigueira.
B, perg., partido por A.B.C., que conserva aínda cordóns dos que pendían os selos, de 345 x 415 mm. Letra semigótica.

Acciones quas mundus ordinat in presenti ne labantur cum tenpore et in fidem calunpnia inualescat uoce debent testium et firmis / apacibus perennari. Noscant igitur tam presentes quam posteri per hoc scriptum quod ego domnus Rodericus Gomecii qui ob remedium anime / mee et parentum meorum necnon et pro beneficio a uobis domno Martino mindoniensi episcopo et ecclesie uestre mihi collato uidelicet ecclesiis de Loyo/nes et de Igneas quas a uobis recepi meo tempore possidendas sicut iuris est posse a laycis possideri quicquid iuris in terra de Ortigaria ego / et soror mea domna Maria Gomes habebamus uobis et ecclesie uestre contulerant sicut patet per alium imstrumentum super hoc confectum quia con/petit ad sensum uxoris mee domne Maioris Alfonsi ad quam totius supradicti iuris spectabat dimidietas hanc donationem feceram ut / clamoribus domne ipsius satisfacerem cum quereretur se in dote grauatam et in hac donatione iuris sui lesionem non modicam sustinere ego cum / iam dicta uxore mea penes uos institi ut eam reciperetis in uita sua in hereditate ipsa quam uobis donaueram et in possessionem miseram / corporalem quorum uos annuentes rogatibus(?) eam sicut precipimus recepistis et quia iustum est a quibus gratia fit in gtaciosis respondere idcirco ego domnus Rodericus Gomes et uxor mea domna Maior Alfonsi donationem a me domno Roderico prius factam confirmamus. Damus in iure hereditario et in perpetuum concedimus uobis domno Martino episcopo et ecclesie mindoniensi et quicquid iuris habemus uel habere debemus in tota / terra de Ortigaria homines scilicet hereditates eclesiastica et laycalia quicquid etiam de cetero emptione uel lucro aliquo iuri uestro poterit / euenire et damus etiam uobis partem illam que fuit domne Marie Gomes quam ab ora mortis redemimus illam quoque que fuit domni Gundisalui / Gomes redimendam el liberandam uobis bona fide et sine mali ingenio et in ius uestrum proprietamque promittimus redigendam quantum insuper / aliunde in supradicta terra lucri nobis facere modo quolibet poterimus Deo et ecclesie mindoniensi concedimus remanendum. Veruntamen quia ego domnus / Rodericus Gomes diu est quod uos in possessionem iuris illius miserim nec iterato ad securitatem maiorem habundacioremque cautellam / ego et uxor mea domna Maior Alfonsi in corporalem possessionem proprietatis huius uos mittimus quia anbo in uita nostra in prestimonium re/cepimus promittentes bona fide hanc ipsam proprietatem uestram laboribus emptionibus et aquisitionibus aumentare et ecclesie mindoniensi / post obitum nostrum libere relinquere et quiete. Quia autem ad receptionem domne Maioris uos domne episcope et capitullum hosttendistis fa/ciles et benignos nos domnus Rodericus et domna Maior bona fide promittimus personas uestras omniaque uestra diligere defen/dere et iuuare et que in terra nostra habueritis non minus quam nostra tueri queque siue per nos siue per alios mindoniensi ecclesie / sunt substracta ut ea recuperare ualeat dare operam efficacem. Adicimus etiam quod si domna Maior superestes fuerit et nupserit sta/tim totum ecclesiae mindoniensi libere permaneat excetionem super hoc aliquam non obstante. Si quis uero contra hoc nostrum uoluntarium factum / uenire et hanc nostre donationis cartam confringere presumpserit sit maledictus et uobis et ecclesie uestre mille morabetinos exoluat donatione nihilominus in suo robore permanente. Vt autem hoc firmius habeatur nos domnus Rodericus Gomes et uxor mea donma Maior / Alfonsi et nos episcopus domnus Martinus et capitulum mindoniense scriptum quod fieri iussimus propriis manibus roboramus et sigillum nostrum impenssionibus conmunimus. Acta fuit hec apud Ortigariam in populatione noua de Sancta Marta sub Era mª ccª lxxª iiiª et quotum tercio idus augusti/ presentibus

(1ª col.):
Aria Petri de Parrega
Petro Roderici de Parrega
Petro Iohannis de Montenigro
Fernando Petri de Andradi
Garsia Luppi de Lançoos
Judicibus Abberce de Luama
Petro Iohannis Beche
Sancio Roderici
Iohanne Roderici Bardas
(2ª col.):
Luppo Roderici de Saavedra
Roderico Sebastiani de Goyos
Petro Fernandi de Uiuario
Fernando Petri de Cabraria
Petro Ueremundi militibus
Alcaldibus Johanne Tenrario
Fernando Roderici de Louia
Roderico Sancii
(3ª col.):
Bartholomeo, archidiacono de Uiuario.
Martino archidiacono de Trasanquos
Munione archidiacono de Montenigro
Uiuiano magistroscholarum et
Johanne de Bono canonico mindoniensi
Concillio ipsius populationis Sancte Marthe de Ortigaria
Roderico Fernandi Paleo.
(Parte inferior):
Petro Pelagii presbitero de Uillamaiori notario publico et iurato et domni episcopi capellano notauit.
Eu Fernán Dominguez publico notario jurado dado do bispo en Villamaior ui una tal carta seellada / de quatro seellos et figea trasladar en esta de ueruo a ueruo et eu por minna mao propia en ella suescriuo / et meu nome et meu sinal pono (Signo, no que se le: Fernandus Dominici notarius.)

(Reverso):
M vii n. 8. D. nº 12. De Ortigueira.