105
1227/12/01.
Diego Sarracéniz dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade en Vilar da Costa, en Sta. María de Coiro.
Carta de Didaco Sarraceni de hereditate de Villari de Costa.
In Dei nomine. Ego Didacus Sarraceni placuit mihi et mea fuit uoluntas ut vobis domno Johanni abbati et monasterio uestro omnique conuentui uestro seruienti Deo in ordine sancti Benedicti in ipso monasterio Sancti Iusti de Togis Altis facio uobis textamentum scripture et cartam firmitatis imperpetuum ualituram de tota mea hereditate quantam habeo uel habere debeo in Villare de Costa per meum capud quam habui de patre meo Sarraceno Guymara per suos terminos longos et antiquos per terminum Sancti Christofori et per terminum de Soeuos. Do inquam istam hereditatem uobis pro remedio anime mee et parentum meorum et ut faciatis pro me sicut pro uno de fratribus et ueniatis pro me et sepeliatis me in monasterio uestro. Ita ut hodie et tempore de iure meo abrasa et in iure uestro sit tradita atque confirmata. Et siquis homo de mea parte uel de extranea contra hanc cartam meam donationis irrumpendum uenerit uel uenero quisquis fuerit sit maledictus et cum Iuda traditore in inferno dampnatus et pectet solidos D voci regie; et carta ista in suo robore permanente.
Facta donationis et testamenti in era Ma CCa LXa Va et quotum kalendas decenbris.
Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Martinus, ts. Johannes, ts. Petrus de Castro, ts. Garsia Anaie, conf. Froylle Marra, conf. Reymundus Petri, conf. Pelagius de Siuis, conf. Prior domni Johannes Gunsalui, conf. Abbas domnus Johannes Tudini cum Petro Gasco, conf. Didacus Muniz, presbiter, conf. Johannes Petri de Coyro, conf.
Martinus Arie in cuius manibus fuit roboratum, juratus, qui notuit et conf. (Signum).