GMH/ÍNDICE A-Z

389
1000/ /
Xulia véndelle ó frade Gundulfo unhas viñas da súa propiedade.
TC, fol. 143r.
In Dei nomine. Ego Iulia tibi frater Gundulfo. Placuit mihi adque convenit nullius quogentis imperio nec suadentis artis ingenio sed propria mihi accesit voluntas ut faceremus vobis cartula vendicionis sicut et facio de illas vineas qui sunt in illo concluso sub carrale de vereda et dividet iuxta illas vineas de \don\ Gontere; quantum ad prestandum est in ipsa villa mazanares, ceresales, avelanares, mea ratione ad integro ubi illa potueritis invenire et illa casa muria habeatis vos et omnis posteritas vestra. Vobis vendimus ab integro et accepimus de vos precio id est modios VIIIIª. Si quis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo de parte nostra contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus, quod pariemus illa duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata et vobis perpetim habituri.

Era XXXªVIIIª.

Iulia in hanc cartula vendicionis manu mea roboravi (signum).

Est ipsa cartula quod scripsimus per manus de Gaudinas Cendoniz.

Qui presentes fuerunt: Argemondo confessus cfr.; Mondinus cfr.; Mendinus presbiter; Eica, Elias, Petrus, Taicremondu, Ermorigu.